Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 6927
Nikolai, Josef an Pius XI.
Camp am Rhein, 01. November 1922

Sanctissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus ego infrascriptus parochus in Camp ad Rhenum, dioecesis Limburgensis in Germania, enixe imploro clementiam et auxilium Vestrum pro perillustrissima et pia virgine Eugenia Kreitz, nunc habitante in Boppard ad Rhenum prope Confluentias. Illa Domina prius ante bellum divitissima erat et sola ex propriis pecuniis ecclesiam parochialem ad S. S. Cor Jesu in Biebrich aedificavit et exornavit et beneficium parochiale illius ecclesiae fundavit et ecclesiam ipsam magnis opibus dotavit. Praterea duo monasteria piarum sororum fundavit et magnam domum dedit pro concionibus congregationum catholicarum operariorum, virorum, iuvenum, puellarum etc. Pro omnibus operibus pietatis semper parata erat donandi. Multis ecclesiis paramenta et vasa sacra donavit et pauperibus benigna mater semper erat. Omnibus, tam catholicis, quam acatholicis exemplum vitae castissimae et piissimae dedit. Maximam partem divitiarum suarum pro Deo et ecclesia adhibuit et pro se tantum ad victum necessaria retinuit. Sed nunc in praesenti misera situatione infelicis patriae meae reditus illius Dominae, quae septuaginta annos aetatis habet, longe non iam sufficiunt ad vitam degendam!
45v

Terribile mihi est videre illam Dominam, quae antea pro Deo, ecclesia, pauperibus manum apertam benignissime semper habuit, nunc famem et frigus sufferre debere!
Sanctissime Pater! Tam inummeris pauperibus in patria mea misera auxilium praebuisti! Imploro te ex toto corde meo, ut etiam Dominae Eugeniae Kreitz per manus meas quam primum summam quandam pecuniae ad sublevandam inopiam des, ne in desperationem cadat, sed ut videre possit ecclesiam esse gratam et esse bonam matrem omnium in rebus adversis degentium.
Sanctitatis Vestrae
humillimus filius:
Joseph Nickolai
parochus
Empfohlene Zitierweise:
Nikolai, Josef an PiusXI. vom 01. November 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6927, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6927. Letzter Zugriff am: 17.02.2020.
Online seit 31.07.2013