Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 7154
Faulhaber, Michael von an Benedikt XV.
München, 27. November 1918

Beatissime Pater!
In Conventione inter SS. Dominum Pium VII Summum Pontificem et Majestatem Suam Josephum Bavariae Regem anno 1817 facta et quidem in Art. XI ejusdem sancitum est: "Rex Bavariae ad ea Beneficia tam Parochialia quam Curata ac Simplicia praesentabit, ad quas ex legitimo jure patronatus sive per dotationem sive per constructionem acquisito ejus antecessores Duces et Electores praesentabant. Praeterea Majestas Sua praesentabit ad ea Beneficia, ad quae Corporationes Ecclesisticae actu non existentes praesentabant."
Fatendum est Reges Bavariae, qui hoc Indulto successive utebantur, onera patronorum non solum qualicumque modo implevisse, sed modo largo, cum in supplendos reditus beneficiorum et ecclesiarum, qui ab anno 1817 valde decreverunt et defecerunt, et in reparanda ac aedificanda aedificia ecclesiastica quotannis grandem pecuniae summam impendi juberent, ita ut status diocesium in Bavariae regno
4v
ab Episcopis in suis Romam factis Relationibus in hac parte merito laudaretur.
Notum est, formam regiminis monarchici, quae semper in Bavaria vigebat, hisce ultimis diebus per vim subito mutatam esse in formam rei publicae popolaris socialis Bavariae et regiae potestati jam non esse locum. Periculum adest, ne novus iste rerum status stabilis permaneat. Exercitium Indulti praesentandi ad Beneficia Art. XI Concordati citati per reges hic et nunc exclusum est. Homines enim Socialistarum et Independentium factionum, qui rerum potiti sunt et apud quos potestas suprema nunc residet, pro certo expectare videntur, ut idem Indultum, quo usque hoc tempus Reges fruebantur, sibi tamquam successoribus concedatur. In Codice Juris Canonici can. 1471 statuitur privilegium praesentationis strictam interpretationem pati oportere ex tenore Indulti. Extensio Indulti ad praesens regimen Bavariae a me et ceteris Episcopis fieri non potest. Propterea humillime petimus, ut ab Apostolica Sede interim, usquedum hac in re novae tractationes fiant, status pristinus toleretur
5r
eo modo, ut de facto tantum et sine praejudicio praesens regimen Indulto utatur. Gravissimae sane rationes nobis hoc suadere videntur. Hostes regni sunt iidem hostes Ecclesiae, qui sin inde occasionem arripere possunt, seperationem Ecclesiae a statu accelerabunt. Consequenter odium in Ecclesiam et ejus ministros in dies crescet, quod se manifestabit in subtractione pecuniarum publicarum, quae usque ad praesens ad sustentationem honestam Clericorum et ad decentis cultus exercitium vere liberaliter per Gubernium regium praestitae sunt. Majora etiam mala pertimescendae essent violentiae, rapinae, caedes, Aliunde Indultum praesentandi non impedivit nec impedire poterit, quin in parochos assumantur sacerdotes iis qualitatibus praediti, quae ad curam animarum cum laude gubernandam ex can. 453 novi Codicis requiruntur. Regimen enim novum pariter ac pristinum ex iis tribus tantum, quos Ordinarius quisque idoneos judicaverit et designaverit unum eligit, adeo ut de facto nominatio eundem fere effectum habeat, ac si collatio libera fuisset.
5v

His rationibus adducti ad majora et maxima mala praecavenda nos Episcopi Bavariae instanter petimus, ut Sedes Apostolica usum Indulti adhuc vigentem etiam pro praesente regimine tolerare dignetur hoc modo, ut nos Episcopi tres personas idoneas designamus, ex quibus praesens regimen unum eligat, ea tamen conditione, ut praestationes beneficiariis et ecclesiis adhuc factae etiam in futurum fiant, et ad tempus tantum quo fiant.
Et Deus.
Monachii Bavariae, die 27 Novembris 1918.
+ Michael, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis
Empfohlene Zitierweise:
Faulhaber, Michael von an BenediktXV. vom 27. November 1918 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7154, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7154. Letzter Zugriff am: 17.11.2019.
Online seit 02.03.2011