Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 7508
Skala, Jakob an Benedikt XV.
Bautzen, 29. April 1921

Beatissime Pater!
Humillime infrascriptus ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus devotissime petit,
ut festum S. Bennonis, Ep. et P a troni Dioec. Misenensis, quod in Saxonia sub ritu dupl. primae class. cum Oct. die 16. Junii quotannis celebratur,
hoc anno tantum attentis pecularibus circumstantiis ad illam diem transferre liceat, qua occasione septimi a conditione Capituli ad St. Petrum Budissae Centenarii favente Apostolica Sede redintegratio ipsius antiquae Dioecesis Misnensis in Saxonia celebrabitur. – Et Deus vitam aeternam retribuat!
Sanctitatis Vestrae
cum sacrato pedum osculo humillimus
et obedientissimus servus et filius:
Praelatus Jacobus Skala
Administrator Apostolicus
Empfohlene Zitierweise:
Skala, Jakob an BenediktXV. vom 29. April 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7508, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7508. Letzter Zugriff am: 31.10.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013