Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 7511
Skala, Jakob an Benedikt XV.
Bautzen, 01. Mai 1921

Beatissime Pater!
Humillime infrascriptus Administrator Saxoniae ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus enixe rogat:
ut festa die septimi Centenarii a fundatione Capituli Budissinensis (26. Junii 1921) sequentes viri catholici e Saxonia ob praeclara merita insignibus ordinum de speciali gratia Beatitudinis Vestrae decorentur et quidem:
1. Hon. D. G e orgius Burtscher, Bavarus, in Koettewitz Saxoniae magnarum officinarum possessor, qui ecclesiae Saxonicae insignis benefactor exstitit. Praeter innumeram fere pecuniam, quam rei catholicae jam impendit, morienti Episcopo Loebmann animae jubilum paravit emens nobillimum aedificium in civitate Heidenau, in quo propria expensa 100.000 Marcarum germ. ecclesiam, habitationem parochi et aeditui et simil. exstruxit. Hoc opus, Catholicis gratissimum, perfecit furente nova revolutionariorum insurrectione. Hunc virum praeclari meriti dignetur, quaeso, Beatitudo Vestra ornare Cruce equestri Ordinis Piani.
2. Hon. D. Albertus Schwarz, Plaviae in Vogtlandia Saxonica officinarum possessor et fabricae ecclesiae consiliarius, ca-
76v
tholicus optimae notae, qui praeter largam beneficentiam erga religiosas Sorores cantum liturgicum assidue promovebat et catholicae organisationi propriam domum suo influxu paravit. Dignetur Sanctitas Vestra merita istius viri gratiosissime honorare cruce equestri S. Silvestri P.
3. Hon. D. Leopoldus Gushorst, mercator magnarius Plaviae in Vogtlandia, ecclesiae parochiali viam crucis et ambonam fundavit. Religiosarum Sororum negotia coram civili gubernio difficillimis temporibus assidue agebat nec minus partis catholicae contra iniquam scholarum legem publice repugnantis ex antesignanis fuit. Coram ministerio Cultus et magistratu civitatis jura parentum catholicorum strenue defendebat. Tale exemplum viri intrepidi animos ita confortabat, ut gubernium protestanticum partem scholae jam occupatam inito pacto Catholicis restitueret. Dignetur Sanctitas Vestra ipsi benevolentiam significare cruce equestri S. Gregorii P.
4. Hon. D. Georgius Engels, officinarum industrialium Freibergae director, a pluribus annis parochiae catholicae quasi columna exstitit. Pauperum et ecclesiae insignis benefactor, parocho non attenta notabili expensa suum automobile ad crebra itinera in dissitas filiales praebet ita curam animarum non modice adjuvans. Virum optimi exempli dignetur Sanctitas Vestra decorare cruce equestri S. Silvestri P.
5. S. Hon. D. Joannes Pfeil, mercator e Provincia Rhenana oriundus et per 15 annos continuos Societatis virorum catholicorum
77r
Freibergae praeses, ecclesiae parochiali organum propriis sumptibus redintegravit et bonis suis moribus multis etiam acatholicis exemplo fuit. Dignetur Sanctitas Vestra ipsi gratiosissime favere cruce equestri S. Gregorii Papae.
6. Hon. D. Georgius Günter, possessor officinarum industralium in Brand, munificentissimus pauperum et promovendae fidei benefactor locum cultui divino peragendo proprio sumptu paravit. Ipse ditissimus cum sit, aedificandae ecclesiae manum apposuit. Uxorem lutheranam, catholico ritu maritali sibi foedere junctam cum catholicis liberis ad amplectendam fidem permovit, quam parocho teste sincere anhelat. Dignetur Sanctitas Vestra zelum ejus fovere cruce equestri S. Gregorii <S ilvestri > 1 Papae.
Denique humillime rogo, ut viro nobili catholico <Principe Alessandro Schönburg de Hartenstein>2, qui Excellno ac Illmo Dno Nuntio Apostolico per Saxonicam itineranti <nell'occasione del ripristino della diocesi di Meissen>3 honorarium comitatum praestabit Commenda Ord. S. Gregorii PP. benigne concedatur.
Et Deus vitam aeternam retribuat!
Sanctitatis Vestrae
pedem devotissime osculatur
humillimus et obsequentissimus
servus et filius:
Praelatus Jacobus Skala
Administrator Apostolicus.
1Hds. von unbekannter Hand gestrichen und eingefügt.
2Hds. von unbekannter Hand gestrichen und eingefügt.
3Hds. von unbekannter Hand gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise:
Skala, Jakob an BenediktXV. vom 01. Mai 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7511, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7511. Letzter Zugriff am: 31.10.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013