Dokument-Nr. 7948
Schulte, Karl Joseph an Benedikt XV.
[Paderborn], vor dem 15. Januar 1920

Beatissime Pater
Ad pedes S. V. humillime provolutus enixe oro ut dubium sequens gratiosissime mihi solvas.
In variis dioecesis meae peramplae regionibus variae vigebant consuetudines, quo modo in ecclesiis loci fidelium distribuerentur. Hic sedes certae domibus incolarum annexae erant, ibi haereditarie tradebantur et pecunia venibant, alibi pretio locabantur, qui mos, ut ecclesiarum paupertati consulatur, in nonnullis communitatibus adhuc retinetur. In paucis quoque ecclesiis praeter patronos quaedam dignitate, gradu, divitiis eminentiores personae vel familiae sedes honoratiores habebant easque contra sacros canones etiam in presbyteriis ecclesiarum. Rixae et lites et dissidia iterum atque iterum eunt inter possessores sedilium tum inter privilegiatos ex una et rectores ecclesiarum ex altera parte increbescebant. Quae ut de medio tollerent et praedecessores mei operam dabant et ipse, cum nova ecclesia aedificatur, maximopere studeo, ut omnibus privilegiis sublatis et scamnis propriis remotis loci omnes in ecclesia christifidelibus omnibus pateant.
70v
Quibus ordinationibus (can. 1263 § 3) omnes fere acquiescunt, raro tamen unus vel alter ut sibi sedes propria aut honoratior in nova ecclesia restituatur postulat.
Pro decidendis huiusmodi aliisque de propriis sedilibus causis fideles adire solent indicem civilem qui cognoscit secundum legem civilem "Preussisches Allgemeines Landrecht" dictam, quae lex in omnibus fere constitutionibus conformis est iuri canonico. Decisiones supremorum tribunalium civilium unanimiter Ordinario ius vindicant, pro suo arbitrio prudenti, ordinandi ut sedilia propria in ecclesiis de hoc loco in alium transferantur aut ex eisdem removeantur, sed possessores sedilium hoc in casu solummodo postulare possunt ut pro damno emergenti sibi ab ecclesiis aliquid erogetur. Quam consuetudinem centenariam hisce in rebus vilibus, quas potius fori mixti esse dicam quam res spirituali adnexas, etiam pro futuro secundum canonem 5 retinere velim, ut odia exinde exurgentia a iudicibus meis ecclesiasticis avertam. Ne autem iura ecclesiae parvi facere videar, quaeso, an consuetudo illa approbari vel saltem tolerari
71r
possit, imprimis cum litigans quidam ab ordinatione mea in via administrativa data ad iudicium meum ecclesiasticum expresse provocaverit. Quare ne Sanctitas Vestra dubium meum brevi solvere dedignetur, devotissime rogo
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
signatus + Carolus Josephus
Episcopus Padebornensis
Empfohlene Zitierweise
Schulte, Karl Joseph an BenediktXV. vom vor dem 15. Januar 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7948, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7948. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.03.2014.