Dokument-Nr. 8724

Michalkiewicz, Kazimierz MikołajWołodko, FranzSteckiewicz, JulianHanusowicz, Jan: Pro memoria. Vilnius, 24. Oktober 1917

113r
In memorando Lituanorum de d. 10 Julii an. Cur. Cancellario Imperii Germanici oblato ac in libello, cui titulus "Litauen u. die Polenfreunde. (Zwei Denkschriften) Vilnius 1917" et in ephem. Lituanicis "Lietuvos Aidos" Nrr. 5-10 de dd. 20, 22, 29 Septembris, 2 Octobr. publicato, praeter res politicas, quas minime attingimus, puncta adsunt, quae sensa cuiuscunque catholici pii maxime laedunt, cum in honorem B. M. V. debitum, in S. Ecclesiam Cath., in memoriam omnium Vilnensium Antistitum, in Nos, ut huius dioecesis Ordinarium, in totum denique eius clerum peccant. Memorandum hoc, ut ex Nr. 10 ephem. "Lietuvos Aidos" patuit, Canonicus Ioseph Kuchta 1, parochus Viln. ecclesiae OO. Sanctorum, Theodorus Brazis-Frej 2, Semiarii dioecesani Professor, Joseph Bakszyś 3, Catecheta scholarum, Alphonsus Warnas 4, in Koszedary parochus, una cum Josepho Stankiewicz 5, dioecesis Seinensis presbytero, et quibusdam laicis subscripserunt. Inde a publicatione eorum cognominum in Nr. 10 dictarum ephemeridum 3 iam hebdomadae finitae sunt, nullus tamen dictorum sacerdotum suas in conficiendo memorando partes revocavit. Quae cum ita sint, officii disciplinae cleri invigilandae, Nobis a S. Sede concrediti memores, Nos, Dioecesis Vilnensis Administrator Apostolicus, potestatae Nostra ordinaria, Vobis, Illustrissimi Domini, committimus, ut dictis RR. DD. Can. I. Kuchta, Th. Brazis-Frej, J. Bakszyś, Alph. Warnas, J. Stankiewicz, in praesentiam Vestram vocatis, responsa eorum clara exactaque sub fide sacerdotali ad quaestiones, quas hisque apponimus, iureiurando a Vobis prius emisso, expostuletis. Si in examine dictorum presbyterorum necessitas aliarum quaestionum proponendarum orietur, ad illas statuendas et ad responsa eis expostulanda, Vobis plenam facultatem facimus. Responsa cuiuscunque dictorum sacerdotum illo praesente ac lingua latina in scriptis conficiantur volumus, si quae corrigenda sunt, corrigantur, ac ab unoquoque cum adnotatione se ad corrigendum vel addendum nihil amplius habere subscribantur.
Quibus omnibus perfectis, responsa eorum sive omnium simul, sive cuiuscunque singilatim Nobis referantur oportet.
Administrator Apostolicus Dioecesis Vilnensis Protonotarius Apostolicus Casimirus Michalkiewicz, Cancellarius J. Steckiewicz, pr.

Quaestiones pro RR. DD. Josepho Kuchta, Canonico, Theodoro Brazis-Frej, Josepho Bakszyś, Alphonso Warnas examinandis, – in causa memorandi Lituanici de d. 10.VII.1917 a.
1. Notumne Tibi est memorandum Lituanicum de die 10 Julii an. cur., Cancellario Imperii Germanici oblatum ac in libello "Litauen und die Polenfreunde" et in ephemer. "Lietuvos Aidos" Nrr. 5-10 publicatum?
2. Subscripsistine memorandum hoc?
3. Spontene Tua memorandum subscripsisti, fortasse coactus vi sive sorte? Si coactus, tunc a quo?
4. Habuistine aliquas partes in scribendo memorando hoc?
5. Qui erat modus scribendi hoc memorandum? Unane illud persona componebat, sive omnes subscripti in sessione communi?
6. Quot et quae sessiones hae erant? Participesne illarum erant laici et clerici simul? Qui praeter Te clerici in his sessionibus aderant?
113v
Quare illi memorandum non subscripserunt?
7. In memorando scribis:
"... Die geistliche Obrigkeit der Wilnaer Diözese, welche sich in den Händen der Polonisatoren befand, hat verschiedentlich versucht, die Volksmassen zu überzeugen, dass "katholisch" dem "polnischen" und "litauisch" dem "heidnischen" gleichbedeutend sei, und solches Nationalbewusstsein genügt noch für Viele im Osten Litauens..." "... Potestas ecclesiastica Diocesis Vilnensis, quae penes Polonisatores erat, multimodis conata est multitudini populi persuadere "catholicum" idem ac "polonum" et "lituanum" idem ac "paganum" significare, et huiusmodi conscientia nationalis multis in Oriente Lituaniae usquae hodie sufficiens est..."

Heac dicendo, quos Vilnenses Ordinarios in mente habuisti, sive omnes inde ab anno 1386? Quae huius dicti fundamenta? Qui erant illi "multi modi," quibus dicti Ordinarii finem suum adepti sunt? Quae et quando eorum hac in re mandata statuta erant?
8. In memorando scribis:
"... Befremdend wirkt es vollends, wenn man die Einführung des christlichen Glaubens in Litauen als besonderes Verdienst der Polen preisen hört. Wir wissen, dass die Einführung des Katholizismus in Litauen nur auf dem Papier durch die Polen erfolgte, in Wirklichkeit aber zumeist durch die Litauer selber erfolgt ist. Wo die Bekehrungsarbeit nur von den Polen in die Hände genommen wurde, ist das Volk noch bis zum 18. Jahrhundert im Heidentum verblieben. So war es ganz in der Nähe von Wilna, also unweit der Stadt, deren kirchliche Oberämter die Polen sich stets in die Hände zu spielen wussten. Was für Wert hat der polnisch gefärbte Katholizismus für Litauen? Noch heute werden die Wilnaer Katholiken belehrt, Gott als polnischen König und die Mutter Gottes als polnische Königin zu verstehen. Polen und Katholik sind nur Synonyme..." "... Mirabile est omnino auditu, conversionem Lituaniae ad fidem christianam ut speciale meritum Polonorum exaltari. Scimus fidem catholicam in Lituania in sola charta a Polonis, revera autem ab ipsis Lituanis plerumque introductam esse. Ubi autem labor, cum conversione connexus, a solis Polonis susceptus est, rudes usque ad saec. XVIII in paganismo remanserunt. Ita in regionibus Vilnae proximis, id esta haud procul ab urbe, in qua dignitates ecclesiasticas semper Poloni in suas manus comprehenderunt. Quemnam valorem habet pro Lituania catholicismus ille, polonismo imbutus? Usque hodie discunt catholici Vilnenses Deum regem Poloniae, et Deigenitricem – reginam Poloniae computare. Polonus et catholicus non sunt nisi synonyma..."
Qui presbyteri vel scholarum magistri religionis ita docent, quae sunt hac in re mandata Ordinariatus Vilnensis?
9. Quid mali in titulo BMV. "Regina regni Poloniae" vides, cum titulus hic BMV. S. Sede Apostolica permittente adscriptus est? (vota regis Poloniae Ioannis Casimiri an. 1656 in ecclesia Architedrali Lwów, praesente Nuntio Apostolico Ill. D-no Vidone, qui in Litaniis [sic] Lauretanis primus trina vice hac invocatione: "Regina regni Poloniae" usus est) cum titulus similis v. gr. etiam in civitate Genuensi "Regina di Genua" inde ab anno 1637 adhibetur? Quod est igitur fundamentum iocorum tam iniuriosorum tum honori BMV. tum auctoritati S. Ecclesiae, tum potestati Sedis Apostolicae, quae per b. m. Leonem XIII etiam festum solemnem BMV. sub titulo Reginae regni Poloniae die 18 Aprilis 1890 an. instituit, tum denique memoriae tot tantorumque Antistitum in dioecesibus Regni Poloniae et M. Ducatus Lituaniae?
10. In memorando scribis:
"... Es bleibt noch die Frage offen, "... Remanet adhuc aperta quaestio,
114r
welche Bedeutung die "Vertreter aller polnischen politischen Richtungen Litauens" in dem Volke haben, dass sie in den polnischen Staat eingliedern möchten. Sie konnten im Lande nur soweit gelten, als sie seitens der polonisierten kirchlichen Hierarchie und der russischen Bureaukratie Unterstützung fanden. Beide wünschten die ihre nationalen Rechte fordernden Litauer mit Hilfe des polonisierten Großgrundbesitzes niederzuhalten…" quantam auctoritatem "Vicarii omnium polonicarum politicarum sentiarum in Lituania" apud popolum, quem civitati polonae incorporare cupiunt, habeant. Tantum enim in regione valebant, quantum a polonisata hierarchia ecclesiastica et a russica biurocratia sustentabantur. Utraque Lituanos ope polonisatae magnae proprietatis ruralis prohibere volebat qui iura sua nationalia propugnabant..."
Quod fundamenta habes ad Hierarchiam ecclesiasticam tali calumnia afficiendam?
11. In memorando scribis:
"... Was die Statistik des Jahres 1916, die Hauptwaffe der Polonisatoren, anbetrifft, so verdient sie Beachtung nur darin, weil sie zeigt, welcher Art dieser polnische Katholizismus ist, mit dem die Polen vor der ganzen Welt prahlen. Wie unanfechtbare Zeugenaussagen in großer Zahl zeigen, sind Litauer gegen ihren ausdrücklichen Willen als Polen eingetragen worden, sogar solche Litauer, welche als größte Gegner des Polentums allenthalben bekannt sind, auch solche, die kaum polnisch sprechen konnten. Da hieß es: Katholik? Also Pole! In dieser statistischen Aufnahme sind ganze Kirchspiele, wo die litauische Sprache in lebendigem Gebrauch ist, als polnische verzeichnet. Soll auch da von einer bodenständigen polnischen Bauernschaft die Rede sein? Schon der Umstand allein, dass zu den 44 Personen, die den Anschluss an Polen fordern, auch der Bischofsverweser der Wilnaer Diözese selber gehört, verrät den Weg, auf dem die Ergebnisse dieser Statistik gewonnen worden sind..." "... Quod attinet statisticam anni 1916, pricipalia arma Polonorum, ipsa attentionem meretur, quatenus demonstrat, cuiusnam naturae ille polonicus catholicismus, de quo Poloni coram toto mundo superbiunt, sit. Ut copiosa et irrefragabilia testimonia demonstrant, Lituani contra suam expressam voluntatem in numerum Polonorum inscribebantur, etiam tales Lituani, qui ubique tamquam maximi adversarii rei Polonae noti sunt, tales etiam, qui vix polonice loqui poterant. Interrogabatur: Catholicus? Ergo Polonus! In hisce statisticis calculis integrae parochiae, in quibus lingua lituanica in vivo usu est, ut polonae inscriptae sunt. Num et hic de genuinis polonis rusticis agi possit? Id solum, quod ad illos 44, qui coniunctionem cum Polonia postulant, ipse Administrator Dioecesis Vilnensis pertinet, tradit viam, per quam exitus istius statisticae obtenti fuerint..."
Quod est huius enuntiationis fundamentum? Quae sunt parochiae lituanae Polonis adscriptae? Quare Administratorem Dioecesis huius falsificatorii influxus reum facis, etsi omnibus bene notus est ordo, qui in calculando populae Vilnae et in dioecesi servabatur: Vilnae commissiones de delegatis omnium nationum ac Magistratu Germanico, in dioecesi vero soli Magistratus Germanici, fortasse parochis auxiliantibus, calculos perficiebant, parochi vero in mixtis parochiis ubicunque Lituani sunt?
12. In subscriptione memorandi, in quo citatae in quaestionibus 7, 8, 10 enuntiationes continentur, nihilne peccaminosi sive culpabilis,
114v
ut presbyter catholicus, vidisti ac sensisti? Si ita, cur illud subscripsisti, cur etiam usque hodie subscriptionem Tuam non revocasti?
Pro examinando RD. Theodoro Brazis-Frej quaestionibus supra scriptis quae sequitur necessario addenda est:
13. Dabasne ad perlegendum alumnis Seminarii Dioecesani, inscio illius Rectore, ephemerides lituanicas, in quibus memorandum Lituanorum, supra citatas enuntiationes continens, publicabantur, etsi notum Tibi est mandatum b. m. Pii X P., quo alumni prohibentur, quominus per diaria ephemerides etc. rebus politicis atque sententiis se immisceant, ne studiis suis magis alieni fiant?
Quibus omnibus quaestionibus, si necessarium videbitur, etiam aliae, quae Vobis placuerint, addi possunt ac debent.
Dioecesis Vilnensis Administrator Apostolicus Protonotarius Apostolicus Casimirus Michalkiewicz. Cancellarius J. Steckiewicz, pr.

Die 25 Octobris 1917 an. in Capella Domus Episcopalis Vilnensis Nos infrascripti, praesente Exc. D-no loci Ordniario, iuramentum emisimus, Nos munus Nobis litteris de die 24 Octobris Nr. 785 impositum rite in Domino adimpleturos esse. Joannes Hanusowicz, Praelatus. Franciscus Wołodzko, Praelatus. Notarius J. Steckiewicz. Juramentum excepi – C. Michalkiewicz.

1917 anno 25 d. Octobris. In aedibus Episcopalibus Nos, Instructores litteris de d. 24.X. an. cur. Nr. 875 designati, officium Nostrum exequentes, iure iurando prius emisso, vocatum Ill. D-num Canonicum Josephum Kuchta examinandum suscipimus.
1. Adest Ill. D-nus Canonicus Capituli Vilnensis Joseph Kuchta 6, parochus ecclesiae Viln. OO. Sanctorum. Respondit:
Ad quaest. 1-am: Memorandum de die 10 Julii mihi notum est in lingua originali lituanica, non in versione germanica.
Ad quaest. 2-am: Memorandum hoc subscripsi, in versione germanica. Quae versio mihi non est perlecta. Postea versio mihi innotuit de ephemeridibus. Versio haec in essentialibus linguae originali correspondat.
Ad quaest. 3-am: Memorandum hoc subscripsi, sponte mea et voluntariae.
Ad quaest. 4-am: In conscribendo memorando hoc nullas partes habui.
Ad quaest. 5-am: Modus memorandi conscribendi mihi ignotus est. Memorandum non omnes subscripti in eo componebant, sed quaedam commissio.
Ad quaest. 6-am: Nescio. In quantum scio, sessiones nullas fuisse. In sessione, in qua memorandum subscribebamus, aliquot personae erant, sed non omnes subscripti, abfuit RD. Warnas, aderant laici, etiam ut mihi videtur, aderant etiam RR. DD. Bakszyś, Th. Brazis-Frej, Stankiewicz. Fortasse tamen non omnes hi tres, alii sacerdotes nulli erant.
Ad quaest. 7-am: Verba in hac quaestione citata "potestas ecclesistica" etc. refero non ad Ordinarios Vilnenses, sed ad quasdam fortasse de clero dioecesis personas. Personas nominare non possum, fortasse illas nominare possunt illi, qui memorandum componebant. Si aliter i. d. relate ad Ordinariatum haec verba comprehenderem, memorandum non subscriberem. Postea in ephemeridibus memorandum legens, ad verborum horum sensum non animadverti, cum memorandum, ut iam mihi notum, iam "obiter" perlustraverim. Coeteris in hac quaestione iam supra praevisum est.
115r
Ad quaest. 8-am: Nullum sive presbyterum sive religionis magistrum, tali sensu docentem nominare possum neque mandata Ordinariatus huiuscemodi scio vel suspico.
Ad quaest. 9-am: In titulo BMV. "Reginae regni Poloniae" nihil mali video.
Ad quaest. 10-am: Quum memorandum non componerem, nihil hac in re dicere possum, cum nihil sciam.
Ad quaest. 11-am: Cum memorandum non scripserim, item nihil hac de re dicere possum certi. Audivi, Lituanos calculi participes quaestos esse atque protocolla scripsisse, numerationem iniusto modo in quibusdam casibus perfectam esse. Parochias Lituanas Polonis adscriptas nullas scio. Puto, Administratorem Apostolicum Dioecesis sine necessitate mandatum ad Parochos dedisse, ut quisque inscriberetur, quod mandatum de suggestu populo nuntiatum est. Exinde quaerelae Lituanorum. Illo mandato Administratoris nonnulli abusi sunt, exinde protocolla nonnulla Lituanorum. Si in verbis, in hac quaestione citatis, querelam in loci Ordinarium animadverterem, memorandum non subscriberem. Subscribendo solam ideam habui memorando Polonorum respondendi.
Ad quaest. 12-am: Verba in quaestionibus 7, 8, 9, 10, 11 citata, bona non censeo, sed illa damno. Dum subscribebam memorandum, ad eorum malitiam non animadverti, neque etiam postea dum memorandum in ephemeridibus perlustravi et ideo etiam subscriptionem meam usque hodie non revocavi.
Hisce dictis nihil addere possum. Omnia mihi perlecta sunt. Quae corrigenda erant, correcta sunt. Canon. Josephus Kuchta.

2.7 2. Adest RD. Theodorus Brazis-Frej 8. Respondit:
Ad quaest. 1-am: Memorandum hoc de d. 10 Julii mihi notum est.
Ad quaest. 2-am: Memorandum hoc subscripsi.
Ad quaest. 3-am: Illud subscripsi sponte mea, voluntariae.
Ad quaest. 4-am: In conscribendo memorando aliquas partes habui.
Ad quaest. 5-am: Qui fuerit modus conscribendi hoc memorandum, nihil certi scio. Memorandum conscriptum est lingua lituanica, postea versum in germanica. In lingua originali (lituanica) illud fusius erat, in versione brevius factum est, ut scilicet in libello "Litauen u. die Polenfreunde" est excudatum. Utrum omnes subscripti in redigendo memorando participes fuerint nescio.
Ad quaest. 6-am: Si et quae sessiones in redigendo memorando fuerint, certi nihil dicere possum. Speciales sessiones ad hoc fortasse nullae erant. Si quae erant tunc illarum et laici et clerici participes fuerunt. In huiusmodi sessionibus communibus etiam ego aliquando adfui. Utrum alii presbyteri in sessionibus his adfuerint, memoria non teneo qui nominatim sed adfuerint, sed hae omnes sessiones erant communes politicae, sed non speciales ad memorandum conscribendum, in quantum memoria teneo.
Ad quaest. 7-am: Praeter me subscripserunt memorandum RD. Lad. Mironas (ipse mihi dixit, illum huius memorandi participem esse). Ille etiam dixit, numerum presbyterorum, qui subscripserunt, maiorem esse. Utrum presbyteri aliqui in conscribendo memorando partes habuerint, nescio.
115v
Ad quaest. 8-am: Obiectionis huius fundamentum sunt opera historica, ut memorandum Lituanorum Sedi Ap. oblatum, opera Palmieri, Propolanis etc. Ipse nullum Ordinarium sive presbyterum ita docentem scio, Modos, quibus Ordinarii haec in re usi sunt, enumerare non possum. Item mandata eorum specialia nulla memoria teneo.
Ad quaest. 9-am: Usque ad s. XVIII huius obiectionis fundamentum in operibus historicis supra iam citatis habeo. Quod tempus hodiernum attinet, hanc obiectionem non Ordinariatui nequo clero facio, sed illam in libellis, ut "Liutania narodu polskiego" et hisce simillibus opusculis fundo.
Ad quaest. 10-am: In verbis memorandi in q. 8-a citatis nihil honori BMV. iniuriosum vidi neque in hunc honorem peccare volui. Mihi nonnisi videtur, usum tituli BMV. "Regina regni Poloniae" in Lituanicae Lituanorum sensu nationali aegrum esse. Quod attinet verba memorandi: "polonos et catholicos non sunt nisi synonyma", illa in verbis memorandi Polonorum anno ante Potestaci Germanicae oblato et in meis propriis observationibus fundo. In illo memorando Polonorum fides catholica fides polonica "polnischer Glaube" nominata est.
Ad quaest. 10-am [sic]: In verbis hisce citatis ego non video neque assero, hierarchiam ecclesiasticam una i. e. in societate cum biurocratia rossiaca iura Lituanorum non admittere studuisse. Quod vero hierarchia ecclesiastica Vilnensis Lituanos in adipiscendis iuribus suis impediebat, fundamentum habeo etiam in memorando 44 Polonorum hoc anno Cancellario Imperii Germanici oblato et ab Exc. Administratore dioecesis subscripto.
Ad quaest. 11-am: Obiecto haec E. Administratori Apost. fundatur in eo, quod Ex. Admin. Apost. dioecesis mandata Imperii Germanici in genere de suggestu s. publicare prohibuit, nihilominus mandatum Potestatis Germanicae de statica populi peragenda de suggestu publicare iussit. Cuius publicationis effectus erant qui in memorando 10 Julii descripti sunt. Communis opinio Lituanorum est, ex illa publicatione provenisse abusus in conficienda statistica populi. Haec opinio Lituanorum in documentis et testium depositionibus prout scio, fundatur. Parochias Lituanas in dioecesi Polonis adscriptas ipse personaliter nescio, scio tamen hac in re apud Lituanos documenta adesse, quae hanc assertionem probant Vilnae nulla parochia Lituana polonis adscripta est. Tota vis huius obiectionis tamen non Administratori dioecesis sed Polonisatoribus adscriptus mea opinione.
Ad quaest. 12-am: In punctis, quae quaestiones 7-11 continent, nihil mali vel peccaminosi (culpabilis) vidi. Si viderem, memorandum non subscriberem. Et ideo usque hodie subscriptionem etiam non revocavi.
Ad quaest. 13-am: Alumnis Seminarii nullas de memorando informationes dedi. Mandatum b. m.  Pii X  P. mihi notum est.
14. Fortasse colloquia in hac materia cum alumnis habuisti?
Nulla specialis colloquia in quaestionibus nationalisticis habui, fortasse obiter inter coetera colloquia quaedam potui dicere.
116r
Dictis addo me ex abrupto interrogatum pro mea defensione certe minora dixisse, magis paratum argumenta numero et vi maiora oblaturum, etideo, si mea dicta fundamentum sententiae contra me statuendae essent, peto suppliciter, ut formale Judicum ecclesiasticum instituatur. Amplius nihil addere possum, corrigenda correxi. Omnia subscribo. Theodorus Brazis.

39. Interest RD. Joseph Bakszyś 10. Respondit:
Ad q. 1-am: Memorandum de d. 10 Julii mihi notum est.
Ad q. 2-am: Memorandum hoc subscripsi.
Ad q. 3-am: Memorandum hoc voluntariae subscripsi et scienter.
Ad q. 4-am: In memorando componendo nullas partes habui.
Ad q. 5-am: Modus, quo memorandum componebatur, ignotus mihi est.
Ad q. 6-am: Praevisam in quinto. Memorandum subscripsi, postquam illud per extensum perlegi. Subscripsi memorandum lingua germanica scriptum.
Ad q. 7-am: Obiectio haec ad nonnullos Ordinariorum praecipue inde a tempore, cum dissensio nationalis in Lituania orta sit, refertur. Fundamentum huius obiectionis sunt facta et dicta, quae cotidie in vita hic observantur et audiuntur. Mandata huiusmodi directa nulla mihi nota sunt. Sed in populo versabantur litaniae, imagines etc., quae huiusmodi ideam propugnabant, et quas Ordinariatus non prohibebat.
Ad q. 8-am: Obiectionem his verbis contentam iustam censeo, cum illa fundamento historico (v. gr. Postilla p. Daukszae) nititur. Dauksza (s. XVI) de paganismo adhuc in Lituania vigente dicit: Verbum "Oberämter" non ad Ordinarios, sed ad presbyteros ut Parochi, Decani etc. refero. Ideam, Deum esse Poloniae regem, BMV. reginam Poloniae, usque hodie conciones, praecipue autem libelli varii propugnant. Nomina eorum, qui ita docent, mihi ignota sunt, illa tamen scit, qui memorandum scripsit. Mandata huiuscemodi Ordinariatus nulla scio.
Ad q. 9-am: In titulo BMV. "Reginae regni Poloniae" nihil mali video, usus huius tituli in Lituania hodiernis temporibus est inconveniens, cum populum lituanicum ab ecclesiis arcet. Jocum honori BMV. iniuriosum nullum video in his verbis memorand[ibus]11.
Ad q. 10-am: In verbis citatis nullam calumniam in hierarchiam ecclesiasticam video, in verbis his nonnisi adprobatur factum, quod hierarchia Vilnensis impediebat Lituanos in iuribus suis nationalibus adipiscendis.
Ad q. 11-am: Obiectio quoad falsos exitus statisticae innititur documentis, quae apud auctores memorandi invieniuntur. Parochiae lituanae Polonis adscriptae sunt extra Vilnam in dioecesi. Documenta huius rei etiam apud auctores memorandi praesto sunt. Quod Administratorem Apostolicum dioecesis adtinet, illi obiicitur, quia ipse subscripsit memorandum Polonorum, quod falsam statisticam continet, quod etiam ipse Polonus inscriptus est in statistica 1916, etsi antea se Lituanum inscribebat, quapropter ut in dignitatae positus, malum exemplum dedit populo Lituano. Hoc nonnisi sensu hanc obiectionem Administratori Apostolico factam intelligo.
Ad q. 12-am: Subscribens memorandum in punctis, quae quaestiones 7-11 attingunt, nihil culpabilis vidi, et ideo etiam subscriptonem meam usque hodie non revocavi.
Dictis nihil adere volo. Omnia mihi perlecta sunt. Corrigenda correxi. Omnia subscribo. Dr. Theol. Joseph Baksys.
116v
4. Interest RD. Joseph Stankiewicz 12, presbyter D. Sejnensis. Respondet:
Ad qu. 1-am: Memorandum de d. 10 Julii mihi notum est.
Ad qu. 2-am: Memorandum hoc subscripsi.
Ad qu. 3-am: Illud voluntariae subscripsi.
Ad qu. 4-am: In corrigendis nonnullis punctis huius memorandi partes habui.
Ad qu. 5-am: Memorandum hoc componebant aliquot personae laicae.
Ad qu. 6-am: Sessiones fuerunt. In sessione, in qua memorandum corrigebatur, adfui. Presbyteri, hic memorati, memorandum solummodo subscripserunt.
Ad qu. 7-am: Potestati ecclesiasticae obiectionem non moveo, facta tamen singularia huiuscemodi affirmo, ipse audivi foeminam ita loquentem et presbyterum quendam. Obiectio haec nimis generaliter scripta est, quam non adprobo.
Ad qu. 8-am: Nunquam admitto, huiuscemodi doctrinam ubique locorum tradere; sed facta singularia admitto. Sententiam ultimam "usque hodie etc." huius loci non adprobo. Synonyma "Polonus" & "Catholicus" admitto. Neque presbyteros neque decreta Ordinariatus ita docentes scio.
Ad qu. 9-am: In titulo BMV. "Reginae regni Poloniae" nihil mali video, si rite a populo intelligitur.
Ad qu. 10-am: In hisce verbis societatem hierarchiae ecclesiasticae et biurocraticae rossicae non video, sed dico potestatem ecclesiasticam polonisiationem propagasse, quia Antistites linguae lituanae ignari erant, et tali pacto impediebant lituanos in eorum vita nationali. In Seminario Vilnensi d. lingua lituanica usque ad 1905 vel 6 annum aberat.
Ad qu. 11-am: Statisticam 1916 a. male factam esse affirmo. Facta singularia multa ipse scio. Influxus Polonorum magnus erat. Etiam de sacerdotibus influxum hac in re habentibus audivi. Totas parochias lituanicas Polonis adscriptas nullas scio. Administratori Dioecesis obiectionem pono, quia ille usque ad hoc tempus se Lituanum, ut audivi, dicebat, nunc autem se Polonum dixit, itaque exemplo suo alios traxit ad nationem mutandam.
Ad qu. 12-am: In hisce punctis nullam haeresim vidi. Etsi illa puncta non adprobo, nec tam mala tamen illa nec talis momenti censui, ut revocaverem.
Hisce nihil addere possum. Corrigenda correxi. Omnia subscribo. Dr. J. Stankiewicz. Instructores: Praelatus Joannes Hanusowicz, Praelatus Franciscus Wołodzko; Notarius: J. Steckiewicz pr.

Nr. 938.
Casimirus-Nicolaus Michalkiewicz
Diocesis Vilnensis Administrator Apostolicus
Protonotarius Apostolicus ad instar Participantium
S. Theologiae Magister.

Illustrissimo Domino Josepho Kuchta13, Canonico Gremiali Vilnensi & Administratori ecclesiae Omnium Sanctorum.
In memorando Lituanorum de die 10 Julii an. cur. Cancellario Imperii Germanici oblato et a Te, Illustrissime Domine, subscripto, praeter res politicas, quas minime attingimus, puncta adsunt, quae sensa cuiuscunque catholici pii maxime laedunt atque illi scandalo sunt. Illa igitur Tu, utpote presbyter catholicus, nullo pacto subscribere potuisti. Puncta haec sunt, quae sequuntur: vide quaestiones...
117r
Jussu Nostro hac in re interrogatus Illustrissimis Dominis Instructoribus Nostris die 25 Octobris an. cur. ad quaestiones a Nobis propositas responsum dedisti: ad I-um punctum, – omnino non sufficiens, cum verba: "potestas ecclesiastica etc." nullo pacto "adquasdam de clero personas" referri possint; ad II, III, IV-um, quae Te minime excusant. Etsi in responsis iterum atque iterum affirmasti, Te punctorum horum malitiam non sensisse et, si sensisses, memorandum numquam a Te subscriptum fore, nihilominus usque hodie subscriptionem Tuam non revocasti, quare Te contumacem ostendisti. Quae cum ita sint, Nos scandalum clero populoque fideli a Te tali pacto datum prae oculis habentes nec non illius monitionis, quam Tibi ad dignitatem Canonici Gremialis Vilnensis promoventes dedimus, ut clero dioecesis exemplo esses, ac officii Nostri disciplinae cleri invigilandae memores, consilio Venerabilis Capituli Vilnensis exaudito, statuimus atque decernimus: 1) Te, Illustrissime Domine, ab officio parochi et beneficio ad ecclesiam Vilnensem Omnium Sanctorum dimittere. 2) Suspensione a divinis per mensem (a die harum computandum) innodare. 3) Per eundem mensem Tibi praesentiam in choro Cathedrali et Capituli sessionibus interdicere, salvis tamen in omnibus coeteris Canonici Gremiali iuribus ac privilegiis nec non beneficio Capitulari. 4) Si sustentatio, quam de beneficio Capitulari habere potes, pro eodem suspensionis mense Tibi insufficiens videbitur, ius Tibi praestatur, sustentationem in Grodnensi PP. Franciscanorum Monasterio habere. Vilnae, die 12 Novembris 1917 anno. Casimirus Michalkiewicz.
L. S. Secretarius Curiae J. Steckiewicz pr.

Nr. 945.
Casimirus-Nicolaus Michalkiewicz
Diocesis Vilnensis Administrator Apostolicus
Protonotarius Apostolicus ad instar Participantium
S. Theologiae Magister.

Reverendo Domino Theodoro Brazis-Frej14, Vicario Vilnensis ecclesiae Cathedralis et Seminarii Dioecesani Professori.
In memorando Lituanorum die 10 Julii an. cur, Cancellario Imperii Germanici oblato et a Te, Reverende Domine, subscripto, praeter res politicas, quas minime attingimus, puncta adsunt, quae sensa cuiuscunque catholici pii maxime laedunt atque illi scandalo sunt. Illa igitur Tu, utpote presbyter catholicus, nullo pacto subscribere potuisti. Puncta haec sunt, quae sequuntur: ... (vide quaestiones...) Jussu Nostro hac in re interrogatus Illustrissimis Dominis Instructoribus Nostris die 25 Octobris an. cur. ad quaestiones a Nobis propositas responsum dedisti: ad I-um punctum, – quod argumentum omnino insufficiens continet, cum nulla historia tam generalem obiectionem probare possit; ad II-um, – quod Te minime excusat, cum sensus puncti huius omnino alius sit; ad III et IV-um, – quod obiectioni fundandae omnino insufficiens est. Cum igitur subscriptionem Tuam usque hodie non solum non revocasti, sed etiam probare hisce in punctis nil mali esse ausus sis, cumque hoc modo Te contumacem ostenderis et scandalum clero populoque fideli dederis, Nos haec omnia prae oculis habentes nec non officii Nostri disciplinae cleri invigilandae memores, consilio Venerabilis Capituli Vilnensis exaudito, statuimus atque decernimus: 1) Te ab officiis Professoris Seminarii Dioecesani et Vicarii Cathedralis dimittere. 2) Suspensione a divinis per mensem (a die harum computandum) innodare. 3) Ne sustentatione debita per hunc mensem careas, ius Tibi sustentationem in Grodnensi Monasterio PP. Franciscanorum habere datur. 4) Preces Tuae de iudicio formali instituendo reclinantur, cum modum hisce adhibitum casui accomodatiorem censemus. Vilnae, die 12 Novembris 1917 anno.
L. S. Casimirus Michalkiewicz. Secretarius Curiae J. Steckiewicz pr.
117v
Nr. 960.
Casimirus-Nicolaus Michalkiewicz
Dioecesis Vilnensis Administrator Apostolicus
Protonotarius Apostolicus ad instar Participantium
S. Theologiae Magister.

Reverendo Domino Josepho Baks zys 15, Presbytero Dioecesis Vilnensis.
In memorando Lituanorum die 10 Julii an. cur. Cancellario Imperii Germanici oblato et a Te, Reverende Domine, subscripto, praeter res politicas, quas minime attingimus, puncta adsunt, quae sensa cuiuscunque catholici pii maxime laedunt atque illi scandalo sunt. Illa igitur Tu, utpote presbyter catholicus nullo pacto subscribere potuisti. Puncta haec sunt, quae sequuntur: ... (vide quaestiones) ...
Jussu Nostro hac in re interrogatus Illustrissimis Dominis Instructoribus Nostris die 25 Octobris an. cur. ad quaestiones a Nobis Propositas, responsum dedisti: ad I-um punctum, – quod obiectioni huic fundandae omnino insufficiens est, cum sensus verborum: "potestas ecclesiastica etc." omnino alius sit; ad II-um, – quod Te minime excusat, cum verba huius loci omnino aliter sonent; ad III et IV-um, – quod obiectioni fundandae nullam solidam basim facit. Cum igitur subscriptionem Tuam usque hodie non solum non revocasti, sed etiam probare hisce in punctis nil mali esse ausus sis, cumque hoc modo Te contumacem ostenderis et scandalum clero populoque fideli dederis, Nos haec omnia prae oculis habentes nec non officii Nostri disciplinae cleri invigilandae memores, consilio Venerabilis Capituli Vilnensis exaudito, statuimus atque decernimus: 1) Te, Reverende Domine, ab officio Catechetae scholarum Vilnensium dimittere. 2) Suspensione a divinis per mensem (a die harum computandum) innodare. 3) Ne sustentatione debita per hunc mensem careas, ius Tibi illam in Monasterio Grodnensi PP. Franciscanorum habere datur.
Vilnae, die 12 Novembris 1917 anno. Casimirus Michalkiewicz.
L. S. Secretarius Curiae J. Steckiewicz pr.

Nr. 937.
Casimirus-Nicolaus Michalkiewicz etc. ut supra
Reverendo Domino Josepho Stankiewicz16, Presbytero Dioecesis Sejnensis.
In memorando Lituanorum ... ut supra ... ... (vide quaestiones) ... Hac in re interrogatus Illustrissimis Dominis Instructoribus Nostris die 25 Octobris an. cur. ad quaestiones a Nobis propositas, responsum dedisti: ad I-um punctum, – quod Te minime excusat, cum sensus verborum: "potestas ecclesiastica etc." omnino alius sit, cumque ipse dicas: "obiectio haecnimis generaliter scripta est, quam non adprobo"; ad II-um quod insufficiens est, cum sensui obvio loci huius contradicat; ad III et IV-um, – quod obiectioni struendae fundamentum solidum minime constituit. Quapropter scandalum clero populoque fideli a Te tali pacto datum prae oculis habentes, potestate tamen in Te, utpote presbyterum alienae dioecesis, alicuius sententiae definitivae statuendae destituti, per praesentes Te, Reverende Domine, certiorem reddimus: 1) causam hanc ad sententiam statuendum Excellentissimo Domino Episcopo Sejnensi transmissum iri; 2) Tibi per mensem (a die harum computandum) licentiam pro Missa Sacra celebranda et adprobationem pro sacris functionibus in dioecesi Vilnensi peragendis revocari. – Vilnae, die 12 Novembris 1917 anno.
Casimirus Michalkiewicz, m. p. Secretarius Curiae J. Steckiewicz pr.
L. S.
112r, in der oberen linken Ecke hds. von unbekannter Hand in blauer Farbe notiert: "Diocesi di Vilna [zwei Wörter unlesbar]"; obere rechte Ecke in brauner Schrift von fremder Hand hinzugefügt: "Revdi 24.X.17"obere rechte Ecke in roter Schrift von fremder Hand hinzugefügt: "Kuchta RBrazis Frej RBakszys RWarnas RStankiewicz [Abkürzung unlesbar] R"
1"Kuchta" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
2"Brazis-Frej" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
3"Baksyś" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
4"Warnas" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
5"Stankiewicz" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger
6"Kuchta" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
7"2" hds. eingefügt, vermutlich vom Empfänger.
8"Brazis-Frej" hds. unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
9"3" hds. rot markiert, vermutlich vom Empfänger.
10"Bakszyś" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
11Text geht über Seitenrand hinaus und ist daher nicht ersichtlich.
12"Stankiewicz" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
13"Kuchta" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
14"Brazis-Frej" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
15"Bakszys" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
16"Stankiewicz" hds. rot unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
Empfohlene Zitierweise
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj, Pro memoria, Vilnius vom 24. Oktober 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8724, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8724. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 20.01.2020.