Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 8770
Dittmeyer, Adam Joseph an Benedikt XV.
Würzburg, 02. März 1921

Beatissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime infrascriptus orator exponit.
Durante bello et longo tempore post bellum finitum pertransierunt nostram civitatem permulti milites, sani et aegroti, vulnerati et captivi. Ad horum miseriam sublevandam charitas christiana permultum laboravit die ac nocte. Inter hos emicuerunt et duo sacerdotes, Alfredus Winterstein, theologiae doctor, summi templi parochus et canonicus et Dr. Franciscus Gillmann, professor juris canonici in universitate nostra Herbipolensi.
Quare humillime peto, ut Sanctitas Vestra hos sacerdotes, qui magna auctoritate florent,
122r
dignetur praelatos domesticos renuntiare.
Pro qua gratia Deus erit merces magna nimis!
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequentissimus
Dittmeyer vic. gen.
Ex mandato Rmi Administraroris
Apost. dioec. Herbipolen.
Dr. Bauer, Secr.
Empfohlene Zitierweise:
Dittmeyer, Adam Joseph an BenediktXV. vom 02. März 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8770, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8770. Letzter Zugriff am: 10.12.2019.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013