Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 8772
Dittmeyer, Adam Joseph an Benedikt XV.
Würzburg, 02. März 1921

Beatissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime infrascriptus orator exponit:
Durante bello et longo tempore post bellum finitum pertransierunt nostram civitatem permulti milites, sani et aegroti, vulnerati er captivi. Ad horum miseriam sublevandam charitas christiana permultum laboravit die ac nocte.
Inter hos emicuerunt duo laici Liber Baro <Freiherr>1 Carolus de Thüngen in Burgsinn, qui hoc charitatis opus pecunia sua liberalissime adiuvabat, et Georgius Staab, civis insignis civitatis nostrae, qui hoc opus charitatis instituit et direxit.
Quare humillime peto, ut Sanctitas Vestra
123r
hos viros dignetur equites Ordinis S. Gregorii renuntiare.
Pro qua gratia Deus erit merces magna nimis!
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequentissimus
Dittmeyer vic. gen.
Ex mandato Rmi Administratoris
Apost. dioec. Herbipolen.
Dr. Bauer, Secr.
1Hds. eingefügt von unbekannter Hand.
Empfohlene Zitierweise:
Dittmeyer, Adam Joseph an BenediktXV. vom 02. März 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8772, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8772. Letzter Zugriff am: 11.12.2019.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013