Dokument-Nr. 9031
Pius VII. an [Unbekannt]
Rom, 21. April 1801

Venerabilis Frater Salutem, et Apostolicam Benedictionem. Fuit hoc semper proprium paternae indulgentiae Pontificum Romanorum, quibus in Rmo (sic) apostolo Petro universalis Eccl. Gubernatio, et Moderatio tradita, et commendata a Domino fuit, ita Gentium omnium, quas pascendas susceperunt, necessitati, et utilitati prospicere, ut commoditatis etiam rationem ducerent. Hinc ea profecta illorum consuetudo est, vicem suam certis viris, sibi adprime probatis, Regionibus a se valde dissitis, delegare, a quibus controversiae, quae ad Apostolicam Sedem, tamquam ad caput, undique deferendae essent, quaeque non difficilem plane haberent
1
explicatum, illic componerent, ne longi itineris laborem, et discrimina perferre homines cogerentur. Quam nos quidem consuetudinem prae oculis habentes, non gravate tua postulata, Venerabilis Frater, accepimus. Expositum namque nobis nuper tuo nomine fuit, Te, iuxta Sacrosancti Concilii Tridentini Praecepta, et fel.: rec.: Benedicti PP. XIV Praedecessoris nostri Constitutionem „Quamvis" Diei XXVI Augusti anni MDCCXXXI. Iudices Pro-synodales cum Capituli tui consilio delegisse Dilectos Filios Praelatum, et Canonicum de Blancha, Praelatum Fromm modernum archipresbyterum Ecclesiae Sancti Nicolai Vratislaviae, Canonicum Seydelium in civitate Neisse: iis porro Te ipsum cupere, enixeque orare ut causae adpellationum in tertia instantia, quae ad hanc Sanctam Sedem dispositione divina, traditione, et consuetudine Maiorum, et canonica etiam auctoritate spectant, pro Dioecesi Wratislaviensi tua iam nunc commitantur a nobis, ob tantum quippe terrarum interiectum spatium, quo seiungimur. Nos igitur tuis votis benigne annuere volentes, deque designatorum Iudicum fide, innocentia, doctrina, constantia caeterisque virtutibus ad tantum oneris sustinendum necessariis, confisi, atque illos vero a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a Iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum pretium dumtaxat consequendum harum sene absolventes, et absolutos fore censentes, illos ipsos superius commoratos in Iudices adpellationum in tertia instantia pro tua quidem Dioecesi tantum, ut dictum est; intraque eius fines, constituimus auctoritate Apostolica tenore praesentium, ac deputamus, eosque causas omnes, in quibus adpellatio eius generis interposita ad hanc Sanctam Sedem fuerit, aut interponetur deinceps, cognoscere, et definire ad quinquennium proximum a die datae praesentium computandum nisi
2
id forte spatii Nobis, et huic Sanctae Sedi Apostolicae deminuendum esse interea aliquando visum in domino fuerit, concedimus, et indulgemus, iisdemque cum iurisdictionem ad hoc opportunam, et necessariam, tum honores, et privilegia, et emolumenta omnia Iudicibus eiusmodi adtribui consueta, ad tribuimus. Quocirca Fraternitati tuae, et Venerabili Fratri Episcopo, qui Tibi est vicinior, et dilecto Filio Canonico tuae Cathedralis Ecclesiae Seniori committimus, et mandamus, ut vel omnes una, aut vestrum aliquis, per vos ipsi, aut per alium, recepto ante nostro, et Sanctae Romanae Ecclesiae nomine, ab praedictis Iudicibus iuramento solito de fideliter gerendo munere sibi imposito, eos, auctoritate nostra adsumpta, ad eiusmodi officium, eiusque liberum exercitium, et coetera ipsis concessa omnia admittatis, utque ab aliis admittere faciatis, contradictores quoslibet, et rebelles per sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna Iuris, et facti remedia, appellatione postposita compescendo, legitimisque super his habere servatis processibus, censuras, et poenas ipsas etiam iteratis vicibus adgravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii saecularis. Non obstantibus constitutionibus, et Ordinationibus apostolicis, coeterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die XXI  Novembris MDCCC. Pontificatus nostri anno Primo.
Empfohlene Zitierweise
PiusVII. an [Unbekannt] vom 21. April 1801, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9031, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9031. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.