Dokument-Nr. 9032

Pius VII.: [Kein Betreff], 12. Januar 1804

Ad futuram rei memoriam. –
Ex Apostolicae potestatis plenitudine Nobis tamquam B. Petri Successoribus in bonum Ecclesiae divinitus tradita ea quandoque sanamus, quae minus legitime ac valide facta esse nove-
11
rimus, quum praesertim bona fides intercesserit. Iamvero exponendum Nobis curavit Venerabilis Frater hodiernus Episcopus Wratislaviensis, diligenti instituto examine compertum esse Tribunalia, sive ut vocant Consistoria secundae ad tertiae instantiae in Diocesi Wratislaviensi constituta pro matrimonialibus aliisque gravioribus ecclesiasticis controversiis explicandis, ac definiendis nulla muniri Apostolicae Sedis auctoritate ad sententias legitime proferendas, quare ad bonum ac tranquilitatem fidelium in ea diocesi degentium, atque attenta bona fide iudicum ac partium quae ad memorata tribunalia questiones detulerunt, dictus Venerabilis Frater Episcopus Wratislaviensis enixe a Nobis petiit, ut sententias illegitime prolatas auctoritate Nostra sanare benigne velimus. Nos igitur iustis hisce rationibus permoti porrectis huiusmodi precibus adnuere volentes, omnesque ac singulos, quibus hae Litterae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes sententias quaslibet in ecclesiasticis iudiciis a Tribunalibus seu Consistoriis secundae ac tertiae instantiae in dioecesi Wratislaviensi constitutis hucusque prolatas et legitimae iurisdictionis defectu laborantes hac tantum ex parte Apostolicae Nostrae Auctoritatis plenitudine sanamus ac convalidamus, et ab omnibus ad quos spectant, tamquam legitimas ac validas observari iubemus. Non obstantibus Apostolicis Constitutionibus et Ordinationibus aliisque speciali licet mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Ianuarii MDCCCIV. Pontificatus Nostri anno Nono.
Empfohlene Zitierweise
PiusVII., [Kein Betreff] vom 12. Januar 1804, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9032, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9032. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.