Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 9033
Pius VII. an [Unbekannt]
Rom, 10. Juni 1806

Venerabilis Fr. salutem, et Apostolicam Beneditionem. Pastoralis Officii sollicitudo quo universae Catholicae Ecclesiae Divina dispositione praesidemus, postulat, ut omnium Christi fidelium commodis, quantum cum Domino possumus, prospiciamus. Cum itaque, sicut Nobis nuper exponi fecisti, ob maximam istius Dioecesis ab alma Urbe distantiam perdifficile, atque incommodum esset huc deferre quaestiones et lites per Nos, et hanc Apostolicam Sedem definiendas, Tuque Iudices pro-synodales de istius Cathedralis Ecclesiae Capituli consilio dilectos Filios Praelatum, et canonicum de Blacha, nec non Canonicum similiter Seydelium, ac archipresbyterum itidem Hubner spectatae integritatis, abstinentiae, et doctrinae apertos viros elegeris, eosdemque iudices causas in tertia instantia ad dictam Sedem spectantes cognoscere etiam, et definire posse plurimum desideres Nobis propterea humiliter supplicari fecisti, ut in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur votis tuis huôi annuere dictosque pro-synodales iudices specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares Personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum sene absolventes, et absolutum fore censentes, huôi supplicationibus inclinati, memoratos Praelatum Canonicos, et Archiplru. In Iudices appellationum in tertia instantia pro ista Civitatem et Dioecesi
13
Vraatislavien. Tantum, et intra eius limites cum omnibus iurisdictionibus privilegiis, et emolumentis solitis, et consuetis ad decennium proximum dumtaxat, auctoritate Apostolica tenore presentium constituimus, et deputamus, dictis Praelato Canonicis, et archipresbytero omnes cuiuscumque generis causas civiles, criminales, mixtas, et matrimoniales, in quibus appelllatio ad hanc Sanctam Sedem interposita fuerit, aut interponetur deinceps, audiendi, cognoscendi, et fine debito terminandi quacumque necessariam, et opportunam facultatem auctoritate, et tenore presentis tribuimus, et impertimur. Quare Fraternitati Tuae et Venerabili Fratri Episcopo, qui Tibi est vicinior, ac dilecto Filio Canonico istius Cathedralis Ecclesiae Seniori per Presentes committimus, et mandamus, ut vel omnes simul, vel vestrum aliquis per vosmetipsos, aut per alium, recepto prius in Nostro, et huius, Sedis nomine a dictis Iudicibus iuramento in forma solita praestando de huiusmodi munere recte, fideliterque gerendo ad huiusmodi officium, eiusque liberum exercitium admittatis, atque ab aliis omnibus recognosci faciatis, contradictores, et rebelles quoslibet per sententias, censuras et poenas ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione postposita, legitimisque super his habendis servatis processibus censuras, et poenas, ipsas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit auxilio brachii saecularis. Non obstantibus constituionibus, et ordinationibus Apostolicis, coeterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris Die X Iunii MDCCCVI Pontificatus Nostri Anno Septimo.
Empfohlene Zitierweise:
PiusVII. an [Unbekannt] vom 10. Juni 1806 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9033, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9033. Letzter Zugriff am: 20.09.2019.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018