Dokument-Nr. 9077
Pius IX. an Förster, Heinrich
Rom, 12. Januar 1855

Venerabili Fratri Henrico Episcopo Wratislawensi.
PIUS PP. IX. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paterna ducti charitate Praedecessores Nostri Romani Pontifices dissitis in regionibus probatae fidei doctrinaeque viris facultatem aliquando delegarunt cognoscendi ac definiendi quaestiones ac controversias, quae interposita appellatione S. Sedis iudicio essent dirimendae, ne scilicet catholici homines in provocationibus deferendis ex longo terrarum intervallo detrimenti, aut incommodi quidquam experirentur. Huiusmodi Nos exemplum sequuti, ac prae oculis habentes dioecesim istam tuam S. Sedi immediate subiectam tribunali secundi gradus carere, ad quod appellationes deferri commode queant, haud gravate adducti sumus tuis ut precibus obsecundemus, Venerabilis Frater, qui nimirum a Nobis postulasti, ut providere aliqua ratione velimus fidelium ista in dioecesi commorantium commoditati, qui in Ecclesiasticis iudiciis ad hanc S. Sedem provocare debeant. Nos igitur omnes et singulos, quibus hae litterae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes, et absolutum fore censentes praesertium litterarum vigore facultatem Tibi concedimus, ut una cum consilio Capituli istius Cathedralis Ecclesiae distinctum et amplum, quoad fieri possit Cathalogum conficias ecclesiasticarum personarum, quas idoneas existimaveris ad sustinendum iudicis munus in
18
causis ad sacrum forum spectantibus, cumque cathalogum Apostolicae Sedis Nuntio Vindobonae residenti in forma authentica transmittas, ut idem Apostolicus Nuntius ex personarum ibi descriptarum numero tres eligat, eosque in iudices appellationum in secunda instantia pro definiendis ecclesiasticis controversiis tum in Civitate ac dioecesi Wratislaviensi, tum in regionibus ordinario Wratislaviensi, tum in regionibus ordinario Wratislaviensi tamquam administratori subiectis per apostolicas sub plumbo datas Litteras incipientes – De Salute animarum- cum omnibus et singulis privilegiis, iurisdictione, emolumentis consuetis Episcopalium iudicum Tribunalis, sive ut istic vocant Consistorii Secundae instantiae Auctoritate Nostra Apostolica constituat, eisdemque ita deputatis iudicibus facultatem largiatur ad proximum decennium a datis hisce Nostris Litteris incohandum cuiuscumque generis causas ecclesiasticas, Civiles, Criminales, mixtas, et matrimoniales, in quibus appellatio ad S. Sedem interposita iam fuerit, sive interponatur, cognoscendi, iudicandi, ac fine debito terminandi. Praeterea facultatem tibi impertimur utsi infra decennium opraeter personas in memorato Cathalogo descriptas alias reperias aptas, idoneasque ad iudicis explendum officium, earumdem personarum nomina cathalogo pariter adiicias. Erit porro memorati Nuntii Apostolici alios suscipere iudices in eorum locum qui sive morte sive alia quacumque de causa deficerint, itemque pro Tribunali Secundae instantiae quolibet biennio vel novos eligere iudices vel eligere iudices vel pristinos confirmare. Ad iudicium vero quod attinet tertiae instantiae ex peculiaribus rationibus animum Nostrum moventibus quoad dioecesim istam concedimus, utsi quis a sententia Tribunalis secundi gradus contra opinionem suam prolata appellare voluerit, is ad Nuntium Apostolicum Vindobonae residentem provocationem deferat, qui inter personas in memorato cathologo recensitas tres eligat, eisque
19
causam in tertio iurisdictionis gradu sanctae huius Sedis nomine cognoscendam committat cum omnibus facultatibus, privilegiis, emolumentis consuetis, idque valere etiam volumus ad decennii spatium a die incipiendum quo presentes Nostrae litterae datae sunt. Ne vero ex recusationibus iudicum deputatorum, vel ex suspicionibus adversus eos licet in Episcopi cathalogo designatos fortasse allegandis secundae ac tertiae instantiae iudicia nimium protrahuntur, volumus, ut deputationes iudicum, et causarum commissiones cum sequenti clausula fiant quatenus partes in eum consentiant, cum facultate aliud deputandi ex descriptis in cathalogo de partium earundem consensu; quod si partes convenire nequeant, idem deputatus iudex alium in elendecho designatum ipsis etiam partibus dissentientibus deputare possit et valeat, adiectis in deputatione his verbis „sin minus ex officio" idque observare mandamus in iudiciis tum secundae, tum tertiae instantiae. Quod si pars aliqua a sententia Curiae Episcopalis, seu iudicis ab illa deputati, vel a sententia tribunalis secundi gradus directe ad Apostolicam Sedem interponere voluerit appellationem ad plane integrum liberumque eidem relinquimus, quibus in casibus Apostolica sedes prout in domino expedire iudicaverit vel extraordinaria indulgentia peculiares ipso in loco deputabit iudices ad causam definiendam, vel eiusdem causae disceptationem ac iudicium sibi Romae reservabit. Praeterea tam Collegio iudicium secundae instantiae, quam tribus iudicibus in tertia instantia ab Apostolico Nuntio, ut dictum est deputandis facultatem facimus adsciscendi sibi in auxilium adsessores, sive auditores Ecclesiasticos seu Seculares Sacrorum Canonum peritos, qui tamen omni voto deliberativo seu decisivo destituantur. Porro Episcopus Wratislaviensis defensorum matrimonii pro iudiciis tam secundae quam tertiae instantiae stabilem nominabit cum omnibus facultatibus iuribus, emolumentis,
20
quibus defensores Matrimonii frui legitime solent. Verumtamen ab huiusmodi concessione de ecclesiasticis instituendis iudicis exclusas volumus causas maiores, quae in primo etiam iurisdictionis gradu iuxta sacros Canones tractandae erunt ac definiendae; ac nihil plane detractum volumus iuri Sanctae Sedis avocandi apud se quovis tempore causas illas quas immediato suo iudicio dirimendas existimaverit. Iamvero qualibet in vontroversia his tantum appellare fas erit, ita ut sententia tribunalis tertiae instantiae finem imponat quaestioni, exceptis tamen Causis matrimonialibus, in quibus sententia contra matrimonii vinculum prolata nunquam transibit in rem iudicatam; atque in huiusmodi iudiciis observari diligenter mandamus Apostolicas Litteras fel. mem. Benedicti XIV Praedecessoris Nostri incipientes – Dei miseratione.-In causis vero de invaliditate votorum in religiosa aliqua familia emissorum servari iubemus Apostolicas Litteras praefati Praedecessoris Nostri, quarum initium – Si datum – Restitutiones autem in integrum ob lapsum quinquenni spatiium a die editae religiosae professionis reservatas etiam in posterum esse volumus iudicio Apostolicae Sedis. Porro Episcopus Wratislaviensis, et Episcopus illi vicinior, et Canonicus Cathedralis Ecclesiae Wratislaviensis senior vel omnes simul vel eorum aliquis per semetipsos, vel per alios recepto prius S. Sedis nomine a dictis iudicibus iuramento in consueta forma de commisso sibi munere recte ac fideliter adimplendo ipsos ad huiusmodi officium, eiusque liberum exercitium admittent, facientque, ut ab omnibus velut iudices agnoscantur, contradictores ac rebelles per sententias censuras et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris et facti remdia appellatione postposita compescendo, legitimisque super his habendis servatis processibus censuras et poenas ipsas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus qua-
21
tenus sit, del. rec. Benedicti XIV Praedecessoris Nostri super Divisione Materiarum, aliisque Apostolicis Constitutionibus et Ordinationibus speciali licet mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Ianuarii MDCCCLV Pontificatus Nostri Anno Nono.
Empfohlene Zitierweise
PiusIX. an Förster, Heinrich vom 12. Januar 1855, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9077, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9077. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.