Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 9132
Pius IX. an Förster, Heinrich
[Unbekannt], 22. Juli 1864

Venerabili Fratri Henrico Episcopo Wratislaviensi.
PIUS PP. IX.
Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. – Quo satius fovet consultum commoditati fidelium iurisdictioni tuae subiectorum, qui in causis ecclesiasticis ad hanc Sanctam Sedem provocare deberent, nonnullas ad decennium similibus Nostris Apostolicis Litteris die XII Ianuarii MDCCCLV datis largiti sumus facultates, quibus eorundem fidelium controversiae ad forum ecclesiasticum pertinentes expeditiori modo dirimerentur. Iamvero quum facultates huiusmodi mox finem sine habiturae supplex Nox adis, ut de Nostra indulgentia easdem proferre velimus. Nos igitur omnes et singulos, quibus hae Nostrae favent, peculiari benficientia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, et interdicti, aliisque ecxclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes, et absolutos fore censentes, praesentium
23
Litterarum vigore facultatem tibi, Venrabilis Frater, concedimus, ut una cum consilio Capituli istius Cathedralis Ecclesiae alterum distinctum et amplum, quoad fieri possit, catalogum conficias ecclesiasticarum personarum quas idoneas existimaveris ad sustinendum iudicis munus in causis ad sacrum forum spectantibus, eumque catalogum Apostolicae Sedis Nuntio Vindobonae residenti in forma authentica transmittas, ut idem Apostolicus Nuntius ex personarum ibi descriptarum numero tres eligat, eosque in iudices appellationum in secunda instantia pro definiendis ecclesiasticis controversiis tum in Civitate ac dioecesi Wratislaviensi, tum in regionibus Ordinario Wratislaviensi tamquam Administratori subiectis per Apostolicas sub plumbo datas Litteras incipientes „De salute animarum" cum omnibus et singulis privilegiis, iurisdictionibus, emolumentis, consuetis Episcopalium iudicium tribunalis, sive, ut istic vocant, Consistorii secundae instantiae auctoritate Nostra Apostolica constituat, eisdemque ita deputatis iudicibus facultatem largiatur ad decennium a die, quo huiusmodi facultates alias tributae cessaverint, incohandum, cuiuscumque generis causas ecclesiasticas, civiles, criminales, mixtas et matrimoniales, in quibus appellatio al Sanctam Sedem interposita iam fuerit, sive interponatur, cognoscendi, iudicandi, ac fine debito terminandi. Praeterea facultatem Tibi impertimur utsi infra hoc decennium praeter personas in memorato catalogo descriptas alias reperias aptas idoneasque ad iudicis expelendum officium earundem personarum nomina catalogo pariter adjicias. Erit porro memorati Nuntii Apostolici alios suspicere iudices in eorum locum qui sive morte, sive alia quacumque de causa defecerint, itemque pro tribunali secundae instantiae quolibet biennio vel novos eligere iudices, vel pristinos confirmare. Ad iudicium vero quod attinet tertiae instantiae ex peculiaribus rationibus animum Nostrum moventibus, quoad
24
istam dioecesim concedimus, ut si quis a sententia tribunalis secundi gradus contra opinionem suam prolata appellare voluerit, is ad Nuntium Apostolicam Vindobonae residentem provocationem deferat, qui inter personas in memorato catalogo recensitas tres eligat, eisque causam in tertio iurisdictionis gradu sanctae huius Sedis nomine cognoscendam committat cum oomnibus facultatibus, privilegiis, emolumentis consuetis, idque valere etiam volumus ad decennii spatium a die incipiendum, quo prior concessio huiusmodi finem habuerit. Ne vero ex recusationibus iudicium deputatorum vel ex suspicionibus adversus eos licet in Episcopi catalogo designatos fortasse allegandis secundae ac tertiae instantiae iiudicia nimium protrahantur, volumus ut deputationes iudicum, et causarum commissiones cum sequenti clausula fiant quatenus partes in eum consentiant cum facultate alium deputandi ex descriptis in catalogo de partium earundem concensu; quod si partes convenire nequeant, idem deputatus iudex alium in elencho designatum ipsis etiam partibus dissentientibus deputare possit et valeat, adiectis in deputatione his verbis „sin minus ex officio" idque observari mandamus in iudiciis tum secundae tum tertiae instantiae. Quod si pars aliqua a sententia Curiae Episcopalis seu iudicis ab illa deputati, vel a sententia tribunalis secundi gradus directe ad Apostolicam Sedem interponere voluerit appellationem, id plane integrum liberumque eidem relinquimus, quibus in casibus Apostolica Sedes, prout in domino expedire iudicaverit, vel extraordinaria indulgentia peculiares ipso in loco deputabit iudices ad causam definiendam, vel eiusdem causae disceptationem ac iudicium sibi Romae reservabit. Praeterea tam Collegio iudicium secundae instantiae, quam tribus iudicibus in tertia instantia ab Apostolico Nuntio, ut dictum est, deputandis facultatem facimus adscicendi sibi in auxilium
25
adsessores sive adiutores ecclesiasticos, seu saeculares sacrorum Canonum peritos, qui tamen omni voto deliberativo seu decisivo destituantur. Porro Episcopus Wratislaviensis defensorum matrimonii pro iudiciis tam secundae, quam tertiae instantiae stabilem nominabit cum omnibus facultatibus, iuribus, emolumentis, quibus defensores matrimonii frui legitime solent. Verumtamen ab huiusmodi concessione de ecclesiasticis instituendis iudiciis exclusas volumus causas maiores, quae in primo etiam iurisdictionis gradu iuxta sacros Canones tractandae erunt ac definiendae, ac nihil plane detractum volumus iuri Sanctae Sedis avocandi apud se quovis tempore causas illas, quas immediato suo iudicio dirimendas existimaverit. Iam vero qualibet in controversia bis tantum appellare fas erit, ita, ut sententia tribunalis tertiae instantiae finem imponat quaestioni, exceptis tamen causis matrimonialibus, in quibus sententia contra matrimonii vinculum prolata numquam transibit in rem iudicatam, atque in huiusmodi iudiciis observari diligenter mandamus Apostolicas Litteras fel. rec. Benedicti XIV Praedecessoris Nostri incipientes „Dei miseratione" In causis vero de invaliditate votorum in religiosa aliqua familia ex missorum servari iubemus Apostolicas Litteras pli. Plaedecessoris Nostri quarum initium „si datum" Restitutiones autem integrum ob lapsum quinquenii spatium a die editae religiosae professionis reservatas etiam in posterum esse volumus iudicio Apostolicae Sedis. Porro Episcopus Wratislaviensis et Episcopus illi vicinior, et Canonicus Cathedralis Ecclesiae Wratislaviensis senior, vel omnes simul, vel eorum aliquis per semetipsos, vel per alios recepto prius S. Sedis nomine a dictis iudicibus iuramento in consueta forma de commisso sibi munere recte ac fideliter adimplendo ipsos ad huiusmodi officium eiusque liberum exercitium admittant, facientque ut ab omnibus
26
velut iudices agnoscantur, contradictores ac rebelles per sententias, censuras, ac poenas ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, legitimisque super his habendis servatis processibus censuras et poenas ipsas iteratis etiam vicibus aggravando invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obastantibus, quatenus opus sit, fel. re. Benedicti XIV Praedecessoris Nostri super Divisione Materiarum, aliisque Apostolicis Constitutionibus et ordinationibus speciali licet mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Datum ex Arce Gandulphi sub Annulo Piscatoris die XXII Iulii MDCCCLXIV Pontificatus Nostri Anno Decimonono.
Empfohlene Zitierweise:
PiusIX. an Förster, Heinrich vom 22. Juli 1864 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9132, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9132. Letzter Zugriff am: 22.09.2019.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 29.01.2018