Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 9446
Hessdörfer, Klemens Valentin an Pacelli, Eugenio
Würzburg, 16. Juni 1917

Excellentia Vestra!
Reverendissime Domine Archiepiscope ac Nuntie!
Humillime ac devotissime infrascriptum Capitulum Majoris Ecclesiae Herbipolensi de hac re referre veniam sibi sumit :
Mense Septembris anni currentis Dioecesis nostra memoriam, id est diem tricesimum mortis episcopi Iulii Echter a Mespelbrunn, Franciae orientalis ducis, solemniter celebrare intendit, sicut ex literis ab Antistite nostro datis apparet.
Si nunc Sanctitas Sua has preces ab Antistite nostro prolatas gratiosissime approbaverit et Dioecesis nostra hos dies memoriales gaudenter celebraverit, Christifideles, qui in fida firma, in amore ardenti atque obedientia stabili Apostolicae Sedi semper conjuncti et subditi sunt, laetitia maxima affecti essent, si Antistiti nostro hoc occa-
41v
sione aliquod honoris signum externum a Sanctitate Sua tribueretur.
Ides humillime infrascriptum Capitulum Ecclesiae Cathedralis Herbipolensis intimas preces proferre audet:
ut Excellentia Vestra a Beatissimo Patre Antistiti nostro signum honoris impetrare benignissime dignemini.
Antistes noster Ferdinandus ab anno 1898 Episcopatui Romano-Catholico adnumeratus est, et in quanto nobis licet, de rebus suis gestis et administratione Dioecesis felici laudes afferre, onus Episcopatus susceptum laudabiliter portavit.
Herbipoli, die 16. Iunii 1917.
Oboedientissimum ac devotissimum
Capitulum Majoris Ecclesiae
Dr. Heßdörfer
praepositus.
41r, oben rechts maschinell hinzugefügt: "Monaco di Baviera, 20 giugno 1917. Allegato al N°. 307."
Empfohlene Zitierweise:
Hessdörfer, Klemens Valentin an Pacelli, Eugenio vom 16. Juni 1917 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9446, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9446. Letzter Zugriff am: 09.04.2020.
Online seit 24.03.2010