Dokument-Nr. 9843
Mönch, Antonius an Pius XI.
Trier, 29. Juni 1922

Beatissime Pater!
Antonius Moench, Episcopus Titularis Polistiliensis et Suffraganeus Trevirensis, praeses unionis ad promovenda opera caritatis in Dioecesi Trevirensi institutae (Caritasverband für die Diözese Trier), ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus quae sequuntur humillime exponit.
Grassante in regionibus nostris et in dies magis invalescente morbo, quem phtisim seu tubereulosim vocant, praedicta unio superioribus annis duas domos fundavit, in quibus
169r
pueri hoc morbo infecti adhibitis novissimis artis medicae inventionibus sanarentur. Quarum altera in Gruenewald prope oppidum Wittlich exstat, quae 1201 utriusque sexus infantes capit, altera ambitu minor 432 puellas capiens in oppido Muenster am Stein prope Kreuznach sita est.
Utrobique iam plurimi pueri puellaeque sanitatem ope medicorum valentium recuperarunt. Simul saluti eorum spirituali optime provisum est, eum ipsorum cura sororibus et directori sacerdoti concredita sit.
Iamvero utraque domus usque modo nonnisi summo cum labore sustentabatur.
170r
Pro futuro autem, ne ingravescente omnimoda inopia earum sustentatio vires nostras excedat, pertimescendum est.
Domus, quae est in Gruenewald, anno elapso pretio 730.000 marcarum empta maximis sumptibus in meliorem statum redigenda, suppellex pro 120 liberis recipiendis augenda, instrumenta medica summo pertio emenda erant. Quam ob causam debita non parva contrahi opus erat. Plura adminicula ad victum meliorem comparandum et ad vires infantium infirmorum citius roborandas adhuc desiderantur.
Quae omnia Sanctitati Vestrae fiducia-
171r
liter expono, Vestrum in filios egentes et morbo funestissimo oppressos amorem apprime noscens. Fiduciam meam auget memoria tot beneficiorum, quae praedecessor Vester Benedictus XV. felicis recordationis in Germaniae filios iteratus vicibus contulit. Quodsi ad sustentandas domos supradictas stipem conferra placeat, Beatitudinem Vestram tam puerorum quam totius popoli nostri animos maxima gratudine sibi devinxisse persuasum mihi est.
Et Deus…
+ Antonius Mönch,
Episcopus tit. Polystiliensis
et Suffrag. Treviren.
1"120" hds. von unbekannter Hand unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
2"43" hds. von unbekannter Hand unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
Empfohlene Zitierweise
Mönch, Antonius an PiusXI. vom 29. Juni 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9843, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9843. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.