Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 9984

Kilian, Augustin: Votum Ordinarii, vor dem 01. August 1922

1. Gulielmus Hämmerle, secundum testimonium parochi homo bene catholicus et diligens1, in arte negotiandi non videtur esse tam bene versatus satisque callidus, ut hisce in difficillimis temporibus prosperare possit. Subsidium quidem aliquantulum eum adiuvare posset, sed non ita, ut semel pro semper omne ruinae periculum removeretur. Sunt plurimi hodie, qui iisdem in condicionibus necessitate compulsi et negotiatione omni deposita2 laborem subeant in fabricis, in quibus facilius et tutius victum pro se suaque familia acquirant.
2. Hospitium ad Sanctum Spiritum, in quod Marie de Krusenstiern suscipi desiderat, est domus sororibus ibidem inservientibus non propria, sed sumptibus parochiae ad St. Bonifatium in Wiesbaden astructa. Hospitio huic insuper officium sustentandi duas domos caritatis eadem in urbe astantes incumbit, officium diu satis difficile. His de causis curatorium hospitii vix concedet, ut Maria de Krusenstiern, pretio pensionis diminuto in hospitium suscipiatur, praesertim cum non pauci sint, qui idem desiderium nequidquam expresserunt.
+ Augustinus Kilian,
Episcopus Limburgensis.
1"homo [...] diligens" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, unterstrichen.
2"Sunt plurimi [...] omni deposita" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise:
Kilian, Augustin, Votum Ordinarii vom vor dem 01. August 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9984, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9984. Letzter Zugriff am: 28.01.2021.
Online seit 31.07.2013