CIC/1917, can. 1385

"§ 1. Nisi censura ecclesiastica praecesserit, ne edantur etiam a laicis:
1º Libri sacrarum Scripturarum vel eorundem adnotationes et commentaria;
2º Libri qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius canonicum, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas ac morales disciplinas spectant; libri ac libelli precum, devotionis vel doctrinae institutionisque religiosae, moralis, asceticae, mysticae aliique huiusmodi, quamvis ad fovendam pietatem conducere videantur; ac generaliter scripta in quibus aliquid sit quod religionis ac morum honestatis peculiariter intersit;
3º Imagines sacrae quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive sine illis edantur.
§ 2. Licentiam edendi libros et imagines de quibus in § 1, dare potest vel loci Ordinarius proprius auctoris, vel Ordinarius loci in quo libri vel imagines publici iuris fiant, vel Oriiinarius loci in quo imprimantur, ita tamen ut, si quis ex iis Ordinariis licentiam denegaverit, eam ab alio Ordinario petere auctor nequeat, nisi eundem certiorem fecerit de denegata ab alio licentia.
§ 3. Religiosi vero licentiam quoque sui Superioris maioris antea consequi debent."
Literatur
CIC/1917, can. 1385, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 16.10.2017).
Codex Iuris Senior, can. 1385, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 16.10.2017).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, S. 404, can. 1385, in: www.archive.org (Letzter Zugriff am: 16.10.2017).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1385, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 2239, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/2239. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 20.01.2020.
Als PDF anzeigen