Datenschutz Impressum

CIC/1917, can. 1520

"§ 1. Ad hoc munus rite obeundum quilibet Ordinarius in sua civitate episcopali Consilium instituat, quod constet praeside, qui est ipsemet Ordinarius, et duobus vel pluribus viris idoneis, iuris etiam civilis, quantum fieri potest, peritis, ab ipso Ordinario, audito Capitulo, eligendis, nisi iure vel consuetudine peculiari iam alio aequivalenti modo legitime fuerit provisum.
§ 2. Citra apostolicum indultum, ii a munere administratoris excluduntur, qui cum Ordinario loci primo vel secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu coniuncti sint.
§ 3. Loci Ordinarius in administrativis actibus maioris momenti Consilium administrationis audire ne praetermittat; huius tamen sodales votum habent tantum consultivum, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex tabulis fundationis eorum consensus exigatur.
§ 4. Sodales huius Consilii iusiurandum de munere bene ac fideliter adimplendo coram Ordinario emittant."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1520, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 08.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1520, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 08.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1520, S. 442, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 08.03.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1520, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 3022, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/3022. Letzter Zugriff am: 27.02.2020.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 24.06.2016
Als PDF anzeigen