Dokument-Nr. 13931
Wiegand, Ludwig
an Pius XI.![Kurzbiografie anzeigen](./resources/images/document/i-icon.png)
Kirschhausen, 02. Juni 1924
Sanctitati Vestrae gratias agunt ex intimo corde omnes, qui Vestra benevolentia et liberalitate adjuti sunt, praesertim viduae egenae et infantes pauperes, quibus beneficia a Vestra Sanctitate impertita sunt. Res in nostra patria valde tristes sunt; quapropter gaudio magno repleti sumus, quod Sanctitas Vestra Jesu Christi exemplum imitata locuta est: misereor super illam turbam, cui St. Bonifacius Evangelii lumen praedicavit. In precibus nostris Vestrae Sanctitatis memores abundantiam divinae bendictionis implorabimus.
Ad pedes Sanctitatis Vestrae
humiliter provolutus
L. Wiegand
parochus