Dokument-Nr. 15174
Bornewasser, Franz Rudolf an Pacelli, Eugenio
Trier, 23. August 1927

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Die 25 mensis martii h. a. D. Adam Faber, tunc parochus vici Bickendorf dioecesis Trevirensis, omnibus formalitatibus a iure praescriptis plane observatis decreto Ordinarii a parochia sua amotus est, et quidem propter rationes omnino graves et urgentes, quae utile eius ministerium parochiale impediebant, imo [sic] impossibile reddebant. Contra amotionis decretum amotus recursum interposuit ad S. Congregationem S. Concilii quae die 7. mensis maii 2 recursum reiiciendum esse decrevit. S. Congregationis decisione D.o Faber debita forma communicata definitivam parochiae provisionem et novi parochi nominationem et institutionem canonicam expediendam curavi. Nunc autem D. Faber, qui lamentabili animi sui obstinatione contra episcopi autoritatem omnes sui asseclas, inter quos homines dubiae existimationis et adversarios Ecclesiae, commovere studet contra Ordinarii sui auctoritatem, mandatum pluries ipsi intimatum, ut secundum can. 2156 C.I.C. liberam relinquat paroecialem domum, constanter declinavit. Inter populum rumorem spargit se noviter recursum Romam interposuisse ipsique ius esse expectandi talis recursus eventum. Revera et mihi nuntiavit, se priori recursu reiectio die 31 Maii iterum S. Congregationi literas dedisse; quo cognito ipsi pluries inculcatum fuit, proceduram iu-
1v
ridicam a iure canonico provisam recursu eius reiecto penitus esse absolutam sententiamque amotionis novique parochi institutionem plane definitivam. Omnes autem id generis monitiones et exhortationes in vanum fuere. Noviter mihi refertur, famam currere in parochia Bickendorf, D. Fa [sic] accepisse literas Romanas (a qua persona, non constat), ex quibus intra breve tempus redditus eius ad parochiam amissam sperare liceat. Nulliter dubito de futilitate talium assertionum, quae tamen a pluribus credentur et populum fidelem irritant. Certus plane sum, S. [sic] istam Congegationem recursu reiecto aestimasse rem ut definitive iudicatam ideoque consulto nullum omnino responsum fecisse ad iteratas D. Faber literas. Cum autem iste ex silentio S. Congregationis argumenta desumat et omnibus modis opinionem publicam contra Ordinarii auctoritatem excitare et ipsos Ecclesiae adversarios in auxilium arcessere non erubescat, pro bono animarum et ad pacem in parochia Bickendorf restituendam necessarium omnino est, ut S. Congregatio nulla interposita mora ipsi aperiat, amotionem et novi parochi institutionem esse canonice factam; novis ipsius supplicatoriis literis - quas falsos "recursus" nomine designat - nullam omnino competere vim suspensivam; ipsum, recursu eius reiecto, iam tunc liberam debuisse relinquere domum parochialem; novasque ipsius literas et supplicationes - si venerint - tamquam non scriptas considerari, antequam Ordinario debitam praestaverit obedientiam.
Cum ex machinationibus D. Faber maxima damna eveniant animarum funestaque pacis perturbatio inter fideles de die in diem crescat, instantissime supplico, ut Dominatio Tua Revma et Illma hisce meis literis cognitis S. Congregationem S. Concilii rogare velit, ut provisiones opportunas supra indicatas protinus decernere dignetur.
Interdum grato animi affectu et obsequio Amplitudini Tuae Illmae et Revmae permaneo
addictissimus servus
+ Fr. Rudolphus
Epps Treveren
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Neben "7. mensis maii" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Verfasser notiert: "Prot. 1872/27".
Empfohlene Zitierweise
Bornewasser, Franz Rudolf an Pacelli, Eugenio vom 23. August 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15174, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15174. Letzter Zugriff am: 27.12.2024.
Online seit 25.02.2019.