Dokument-Nr. 15794
Kösters SJ, Ludwig an Pacelli, Eugenio
Köln, 30. März 1921
Dioecesis Limburgensis enixe rogat, ut - quod per tringinta fere annos a variis episcopis sedulo praepratum est, ut scil. nunc seminarium proprium dioeceseos erigeretur idque Patribus Societatis Jesu, qui simul cum aliis alumnis ex aliis Germaniae dioecesibus alumnos Limburgenses instituerent, - nunc quam primum executione detur. Tota actio quae inter sedem episopalem [sic] et Patres Soc. Jesu de hac re instituta est, jam continuari non potest nisi responsum ad supradictam relationem RR. DD. Episcopi advenerit. Responso autem accepto tota quaestio, ut in omnium desiderio est, breviter, ut sperare licet, ad felicem exitum perducetur.
Etiam nostrae Societatis plurimum interest, quam primum responsum istud cognoscere, ut reduces in Germania studia scholasticorum nostrorum apte instituere possimus.
Coloniae, die 30. Martii 1921
L. Kösters S.J.
Praeps. Prov. Germ. Soc. Jesu
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.