Dokument-Nr. 21001
Lauer SJ, Johannes an Pacelli, Eugenio
[Ohne Ort], 05. Februar 1928
Excellentiae Vestrae infrascriptus Praepositus Provinciae Germaniae Inferioris Societatis Jesu humiliter exponit sequentia:
Jamdudum RR. D. Episcopus Trevirensis una cum clero suo saeculari exoptaverat, ut Prov. Germ. Inf. S. J. in regione ad Saravum (Saargebiet) convictum conderet pro discipulis scholarum superiorum.
Domus ampla et aptissima nupperime empta est, initio sequentis anni scholaris die festo Paschatis convictus aperiri potest. Sed deest beneplacitum Gubernii in Saarbrücken, quod secundum leges pristinas Borrussiacas in ista regione adhunc vigentes necessario praerequiritur.
Istud Gubernium graviter fert acres accusationes, quibus politici catholici suum modum procedendi in publicis congressibus et foliis Germaniae acri crisi subiecerunt. Hinc mens Gubernii pro tempore rebus catholicis ingratissima est et valde timendum, ne Gubernium beneplacitum suum ad erigendum convictum (ab Episcopo et clero universo exoptatum), nisi recuset, tamen in longius tempus differat. Sic convictus suo tempore aperiri non poterit, id quod Episcopus cum clero universo exoptat et quod etiam parentes valde desiderant.
Interventiones quam optimae et fortissimae necessariae sunt. Episcopus et clerus seorsim suas quisque interventiones facit tum litteris scriptis tum visitationibus apud Praesidem Gubernii eiusque Ministros in Saarbrücken.
Excellentissimum et Reverendissimum Dominum, si fas est, enixe rogo, ut in assequendo fine nos aliquo modo iuvare dignetur, quod beneficium diocesi non minus quam Societati et huic Provinciae praestitum ut largis remuneret Excellentiae Vestrae gratiis, Deum multis orationibus deprecabor.
Commendo me SS. SS.
Ecclae. Vae
servus in Xo.
J. Lauer S. J.
Praep. Prov. Germ.ae Infis.