Dokument-Nr. 2947
Bornewasser, Franz Rudolf an Pius XI.
Trier, 17. September 1924
Ex litteris Nuntiaturae Apostolicae d. 12. VIII1 a. c. datis et mihi ab Eminentissimo et Reverendissimo Praesule Wratislaviensi transmissis apparet, ex mente Sedis Apostolicae haud levia obstare dubia abolitioni veri et proprie dicti Episcopi Castrensis, prout vigore Brevis Apostolici "
Re mature perpensa mentem meam omni qua par est reverentia ita aperire liceat:
Rationes, quibus nisi Episcopi Germaniae ad S. Sedem preces mittere ausi sunt, ut cura pastoralis pro militibus secundum principia ab Eminentissimo et Reverendissimo Cardinali Bertram exposita de novo et uniformiter ordinetur et exemptio hucusque vigens tollatur, attentis specialibus imperii Germanici adiunctis tanti ponderi esse videntur, ut rationes in favorem exemptionis militantes cum illis comparatae vix ac ne vix quidem praevalere possint. Diuturna nec semper grata experientia docuit:
1. Curam pastoralem militum sub regimine episcopi exempti tum quantitative tum qualitative curae ordinariae omnino inferiorem fuisse.
29v
2. Disciplinam sacerdotalem melius et efficacius servari posse, si omnes cappellani
militares sub directa et vigili Episcopi dioecesani iurisdictione versentur.3. Episcopum Castrensem exemptum et exclusive rei militari addictum nimia dependentia a gubernio necnon a superioribus militaribus vinciri nec ea frui libertate, qua episcopi ordinarii gaudent.
Cum porro nova ordinatio ab Episcopis Germaniae proposita essentialiter concordet cum systemate, a S. Sede pro Bavaria iam pridem concesso et tempore belli optime probato, ex parte mea enixe commendo, ut S. Sedis approbatio secundum priora episcoporum vota de novo expetatur.
[Wort unlesbar]+ Franciscus Rudolphus
Eppus Trevirensis
1↑Hds. von unbekannter Hand ergänzt.
2↑Hds. von unbekannter Hand hinzugefügt.
3↑"issimi" hds. von unbekannter Hand ergänzt.