Dokument-Nr. 15732
Erzbischöfliches Ordinariat München-Freising an Pacelli, Eugenio
München, 17. April 1921
Hisce adjectam habebit Excellentia Vestra epistolam a Francisco Josepho de Stein tum episcopo Wirzeburgensi die 24. Februarii 1891 ad Archiepiscopum Monacensem Antonium de Thoma ejus rogatu missam, in qua scribit, Joannem Falk ab Episcopo Basilieensi Eugenio Lachat in dioecesim Basilieensem receptum, a se autem eundem ab episcopo receptare ad sacros ordines dimissum et titulo patrimonii apud Curiam Basilieensem depositi sufficientis provisum die 29. Junii 1882 ad subdiaconatum, die 9. Julii ad diaconatum et die 30. Julii 1882 ad presbyteratum promotum esse. Idem affirmat Episcopus Basileae et Lugani, Jacobus, ad Ordinariatum Monacensem die 4. Novembris 1911 scribens, Joannem Bapt. Falk ab Episcopo Eugenio Lachat respectu Lotharii de Kübel, episcopi auxiliaris Friburgensis, in dioecesim Basilieensem receptum esse. Etiam haec epistola adjacet.
1891-1899 dictus Joannes Falk ad ejus preces varius in locis Archidioecesis Monacensis et Frisingensis ad curam aminarum applicatus est, sed cum talem se gessisset debita conflando et Misarum stipendia colligendo, qualem se in aliis diocesibus exhibuerat, die 9. Junii 1899 ex Archidioecesi exmissus est, pecunia ei data, et ad episcopum suum Soluthurnum abire posset.
Quibus praemissis non dubitaverim, quin Joannes Falk ad dioecesim Basileensem adhuc pertineat.
Summa cum reverentia
Excellentiae Vestrae
humillimus servus
Dr. [An. Ottendorfer], Can.