Dokument-Nr. 3821
Brettle, AugustinMutz, Franz XaverWeber, SimonWeiß, FridolinRösch, Adolf an Benedikt XV.
Freiburg im Breisgau, 26. Februar 1921
Capitulum Metropolitanum Friburgense ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutum, quae sequuntur exponit:
Secundum canones 396 et 1435 Codicis iuris canonici collatio dignitatis Decani Capituli Cathedralis, quae hic obitu Rmi Episcopi auxiliaris Dr. Frederici Justi Knecht vacat, Apostolicae Sedi reservatur.
Sed secundum leges particulares Provinciae Rheni superioris, quae iuxta conventionem ab Apostolica Sede cum huius Provinciae nationibus initam Bulla de 11. Aprilis 1827 incipiente "Ad Dominici gregis custodiam" latae sunt, quotiescumque Decanatus aut Canonicatus vacaverit, Archiepiscopus cum Capitulo alternis vicibus ad nominationem novi Decani vel Canonici procedere debent. Leges particulares, de quibus agimus, per promulgationem novi Codicis iuris canonici non sunt
21v
abolitae sicut ex ipsius canone 3 patet.Quare Capitulum Cathedrale Friburgense ad electionem Decani, quae hac vice capitulum contigit, tuto procedere posse videtur. Gubernium enim civile nostrum, quamvis secundum novam rei publicae Badeniae constitutionem concessa a Summo Pontifice reprobandi ab electione in ecclesiastica munera personas minus gratas facultate prorsus in posterum abstinebit, tamen ab hac conventionis parte, qua ius electionis huius continetur, minime sibi recedendum esse ducit et a deputatis catholicis sibi affirmari voluit conventionem initam de iure electionis Capitulo cathedrali concesso non abolitum iri. Maxima sane in nostris regionibus oriretur admiratio et commotio, si conditio a deputatis catholicis affirmata invalida monstraretur.
Quae commotio ne excitetur, sed ut conventio supradicta ab Ecclesia apud nos integra servetur etiam alia de causa eaque gravissima interest. Hac enim conventione res publica Badeniae ad solvenda Ecclesiae subsidia temporalia et imprimis ad Archiepiscopi et Canonicorum sustentationem temporalem obligatur. Fracta igitur a parte Ecclesiae conventione stipulationes initae cessare viderentur et religionis officium salubriter implendum magnopere perturbaretur. Videretur autem conventio supradicta
22r
ab Ecclesia fracta esse, si nominatio Decani vel Canonicorum alio modo ac in Bulla allata constitutum est et neglectis in ea positis conditionibus fieret.Qua de causa rem exponentes a Sanctitate Vestra humillime petimus, ut ius electionis Decani Capituli Cathedralis per Bullam "Ad Dominici gregis custodiam" Capitulo datum in bonum Archidioecesis nostrae et pacificam rei religionis apud nos gubernationem nobis exercendum relinquatur.
Sanctitatis Vestrae addictissimi et humillimi servi maxima oboedientia et reverentia.
Dr. Augustin Brettle canon.,
Mutz, can. Dr. Simon Weber, canonicus
Weiss can. Dr. Rösch can.