Dokument-Nr. 6232
Hauck, Jacobus von an Pacelli, Eugenio
Bamberg, 03. Mai 1922

Illustrissime et Reverendissime Domine,
Litterae, quas Dominatio Tua heri ad me misit, magna me affecerunt spe, Augustum Pontificem Pium XI. pro eximia sua benignitate et misericordia precibus meis infimis anno ineunte ad Sanctissimum Dominum Benedictum XV. piae memoriae delatis clementer annuere atque ecclesiae S. Ludovici Norimbergae exstruendae et dono et benedictione prosperum tribuere successum esse dignaturum.
Quae in libello ad Sanctitatem Suam Benedictum XV. de hac ecclesia erigenda explanavi, etiam hodie prorsus valent.
Quamquam et parochiae S. Ludovici parochus et viri pro aedificanda aede sacra delecti una mecum omni ratione pecuniam colligere et fideles ad largiendum adhortari non intermittebant, tamen summae, quae ad aedificandum nunc necessaria esset, ne octava quidem pars adest; aedificatio autem de die in diem magis urget.
Quare enixe rogo, ut Dominatio T ua preces meas
107v
humillimas Summo Pontifici gloriose regnanti et Eminentissimo Principi Cardinali Gasparri amantissime et fervidissime velit commendare.
Pro litteris commendaticiis iam in antecessum maximas referens gratias et summae aestimationis pronuntians sensus permaneo in annuli osculo
Dominationis Tuae Reverendissimae
humillimus famulus
+ Jacobus, Archieppus Bambergensis
Empfohlene Zitierweise
Hauck, Jacobus von an Pacelli, Eugenio vom 03. Mai 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6232, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6232. Letzter Zugriff am: 30.12.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 25.04.2017.