Dokument-Nr. 7131
Gasparri, Pietro an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj
Vatikan, 03. Februar 1917

[Abschrift]
R.me Domine
Ut jam, litteris diei 24 Octobris elapsi anni, notum Tibi feci, curae mihi fuit commendare negotiorum Gestoris istius Imperialis Gubernii idipsum, quod Amplitudo Tua ad me scripserat die 5 Septembris ejusdem anni quoad pecuniam, quam Gubernium idem solvere debebat, ut impenderetur sustentandis istius Dioecesis Ecclesiis, Clero, Seminario, Religiosorum Monasteriis etc. Jamvero haec Russica Legatio certiorem nuper me fecit Imperiale istut Gubernium, antequam solvat petitam, ut supra, pecuniam, exquirere accuratas percontationes quoad portiones illas, quas nec
107v
Clerus, nec Religiosa Instituta Vilnensia et Grodnensia anno 1915 et 1916 receperunt. Iis enim attentis, quae relata sunt Ministerio Cultuum, quaedam horum Institutorum pars, idest Monasterium Benedictinorum, Seminarium et Curia Episcopalis Vilnensis jam receperunt pecuniam sibi debitam usque ad finem anni 1915. Quare velim, ut Amplitudo Tua mihi exhibeat elenchus proprium uniuscujusque provinciae, Vilnensis nimirum et Grodnensis, itemque indices accurate omnes Parochias et alia Instituta ecclesiastica, quae nec anno 1916 neque sub fine anni 1915 receperunt pecuniam sibi debitam.
Hac autem libenter utor occasione etc. P. Card. Gasparri.
Empfohlene Zitierweise
Gasparri, Pietro an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj vom 03. Februar 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7131, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7131. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 10.03.2014.