Dokument-Nr. 998
Karevičius, PranciškusMichalkiewicz, Kazimierz MikołajDobryłło, Matas an Episkopat der katholischen Welt
Kowno, 24. März 1917

[Abschrift]
Illustrissime ac Reverendissime Domine,
Venerabilis Frater in Christo.
Regio catholica Lituana, in finibus dioecesium Samogitiensis (Kovno), Vilnensis ac Seinensis sita, inde ab initio belli durantis facta campus continuarum pugnarum inter Germanorum et Russorum exercitus afflicta est omnibus immanis luctaminis calamitatibus.
Summus Pontifex Benedictus XV. pro caritate paterna commiserantis cordis sui, sicut antea pro Belgii et Poloniae populis disposuerat, ita nuperrime benevolentissime dignatus est belli victimis in Lituania sublevandis auxilio venire.
Placuit enim Beatissimo Patri, prout id ex allegatis Litteris Eminentissimi Cardinalis P. Gasparri, Secretarii Status, die 10 Februarii c. a. datis (Nr. 26263, Acta Ap. Sed Nr. 3. 1917) apparet, praeter generosum donum Personale, mihi una cum aliis Lituaniae Episcopis facere facultatem invitandi Reverendissimos Fratres in Christo, totius mundi Episcopus ad destinandum aliquem diem festum huius anni, qui posset esse Dominica infra octavam Ascensionis Domini, quo in omnibus ecclesiis catholicis publicae preces instituerentur et collectae caritativae fierent pro sublevandis bello afflictis Lituanis.
In ecclesia catholica, ut corpore mystico Christi, omnes nationes, qua membra huius corporis, coniunctae sunt communi vinculo caritatis christianae. Qua fide moti et benedictione Apostolica muniti ad Te, Reverendissime Frater in Christo, recurrimus cum precibus, ut Amplitudo Tua, destinato ut supra die, creditae sibi ecclesiae fideles velit invitare benevolenter ad preces Deo fundendas et oblationes caritativas pro viribus faciendas pro sublevandis indigentibus fratribus in Christo Lituanis.
136v

Oblationes collectae mittendae erunt directe vel mediante Sede Apostolica ad Coetum Lituanum sublevandis victimis belli residentem Lausannae in Helvetia: "Comitato Lituano Esecutivo di soccorso per le vittime della guerra", Lausanne (Svizzera).
Ill.mae ac R.imae Dominationis Tuae
humiles fratres in Christo.
(sig.) Franciscus Karevičius
Eppus Samogit.
Casimirus Michalkiewicz,
Administrator Apostolicus
dioecesis Vilnensis
M. Dobryłło, Vicarius Generalis
dioecesis Seinensis.
Concordat cum originali: Secretarius Curiae Eppalis Sam.
C. Faulys, Canonic.
Empfohlene Zitierweise
Karevičius, Pranciškus an Episkopat der katholischen Welt vom 24. März 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 998, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/998. Letzter Zugriff am: 21.12.2024.
Online seit 24.03.2010.