Dokument-Nr. 1757
Fritz SJ, Theobald an Pius XI.
München, 30. Oktober 1924
Theobaldus Fritz S.J., Praepositus Provinciae Germaniae Superioris Societatis Jesu
ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime petit, ut Sanctitas Vestra facultatem utriusque Provinciae Germanicae Praepositis concessam componendi stipendia Missarum usque ad summam unius dollarii Americani benignissime continuare dignetur. Miserae enim condiciones oeconomicae, quibus coacti id petivimus, nondum sunt emendatae, praesertim Arca Seminarii, qua et Novitii et Scholastici sustentantur, pecuniae inflatione quae dicitur ad tertiam partem diminuta nullo modo valet ad hos alendos.
Et Deus etc.
Th. Fritz S.J.
Praep. Prov. Germ. Sup.