Dokument-Nr. 5361
Wöhrmüller OSB, Bonifaz an [Benedikt XV.]
[Ohne Ort], vor dem 05. September 1920

Beatissime Pater.
Bonifatius Wöhrmüller, Abbas monasterii St. Bonifatii (Monachii) Congregationis Bavaricae Ord. S. Benedicti, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime exponit ea quae sequuntur.
Monasterioum nostrorum Monacensis et Andecensis a rege Ludovico I. fundatorum erat hucusque consuetudo, ut principissis domus regiae cum decenti comitiva interdum, non vero saepe illas domos visitantibus, praesertim cum desit numerus sufficiens collucotoriorum, ingressus in clausuram permitteretur. Nunc autem novo juris canonici codice hunc ingressum non nisi uxoribus concedente eorum, qui supremum actu tenent principatum, et insuper rerum publicarum commutationibus familia regia supremo principatu privata, proculdubio durum esset et odiosum atque speciem haberet ingrati perfidique animi, si illustrissimis illis feminis abhinc consuetum ad nos ingressum prohiberemus.
Quibus ex causis orator humillime rogat, ut S. Sedes benigne con-
79v
cedere dignetur nostris monasteriis Monacensi et Andecensi indultum, admittendi principissas domus regiae Bavaricae cum comitatu, ut hucusque in clausuram.
Et Deus…
Empfohlene Zitierweise
Wöhrmüller OSB, Bonifaz an [BenediktXV.] vom vor dem 05. September 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5361, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5361. Letzter Zugriff am: 23.12.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 18.09.2015.