Dokument-Nr. 15794
Kösters SJ, Ludwig an Pacelli, Eugenio
Köln, 30. März 1921

Ante annum fere R.R. D.D. Episcopus Limburgensis haec retulit:
Dioecesis Limburgensis enixe rogat, ut - quod per tringinta fere annos a variis episcopis sedulo praepratum est, ut scil. nunc seminarium proprium dioeceseos erigeretur idque Patribus Societatis Jesu, qui simul cum aliis alumnis ex aliis Germaniae dioecesibus alumnos Limburgenses instituerent, - nunc quam primum executione detur. Tota actio quae inter sedem episopalem [sic] et Patres Soc. Jesu de hac re instituta est, jam continuari non potest nisi responsum ad supradictam relationem RR. DD. Episcopi advenerit. Responso autem accepto tota quaestio, ut in omnium desiderio est, breviter, ut sperare licet, ad felicem exitum perducetur.
Etiam nostrae Societatis plurimum interest, quam primum responsum istud cognoscere, ut reduces in Germania studia scholasticorum nostrorum apte instituere possimus.
Coloniae, die 30. Martii 1921
L. Kösters S.J.
Praeps. Prov. Germ. Soc. Jesu
1r, oben mittig hds. vermutlich von Cardinali notiert: "La lettera scritta a Mons. Pacelli dal Provinciale dei Gesuiti tedeschi".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Kösters SJ, Ludwig an Pacelli, Eugenio vom 30. März 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15794, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15794. Letzter Zugriff am: 26.12.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.