Dokument-Nr. 16479
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio
Berlin, 13. Oktober 1925
Quamvis sacerdos Boleslaus Sloskan, qui prius Ecclesiae parochiali Witebscensi, hodie St. Stanislai Petropoli Administrator praesit, mihi plane ignotus sit, illud tamen spectatis circumstantiis existentibus dici potest, eum nec Tiraspolensi, ut iam prioribus litteris exposui, nec alii Russiae dioecesi ut Administrator Apostolicus opportune praefici posse. Nam cum natione, ut iam nomen eius demonstrat, sit livonus, haud dubie polonis, ex quibus dioeceses potissimum constant, acceptus non esset. Quod etiam ille Dominus sensisse videtur, qui sacerdotem Sloskan non pro aliqua dioecesi polona in Russia, sed pro Tiraspolensi tantum commendaverit."
Exemo ac Revmo Dno Eugenio Pacelli
Nuncio Apostolico pro Germania.
Berolini in urbe.
Michaelkirchstr. 42
Die 13a Octobris 1925
(sig.) Josephus Kessler
Epps. Tiraspolensis.1
1↑Von "Exmo" bis "Tiraspolensis." hds. vermutlich vom Sender hinzugefügt.