Dokument-Nr. 20577
Hugo, Ludwig Maria
an Pius XI.
Mainz, 30. August 1928
Ludovicus Maria, ad pedes Sanctitatis Vestrae provulutus humillime exponit, quae sequuntur.
Jacobus May, decanus Capituli Ecclesiae Cathedralis Moguntinae, ab anno jubilaei 1925 Antistes urbanus, hisce ultimis annis, quibus labor noster atque studium ad instaurandam vetustam Cathedralem paene collabentem praecipue dirigebatur, haud communia merita sibi comparavit. Qui cum ceteroquin in dignitate iam constitutus sit, aetate provectus (67 annos natus), vita etiam integra commendetur, cum omni humilitate et reverentia rogo, ut Sanctitas Vestra, si ita in Domino videbitur, hunc praefatum virum dignitate Protonotarii Apostolici1 augere dignetur.
Et Deus...
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obedientissimus filius
+ Ludovicus Maria,
Episcopus Moguntinus
1↑"Protonotarii Apostolici" hds.
vermutlich vom Empfenger unterstrichen.