TEI-P5
Koch SJ, Ludwig
Excellentissime Domine,
Litteris a. d. 5. Kal. Jul. ad me datis dignata est Excellentia Vestra proponere mihi quasdam de s. theologiae alumnis societatum iuventutis academicae saecularium studiosis interrogationes.
Quamquam non tanto tempore nec studio clericorum Germaniae educationi praesens fui, ut in causa proposita iudicium ferre audeam, tamen ut satisfaciam oboedientiae, quid pridem senserim, quid nunc sentiam, libere dicam.
Theologiae alumnorum vivendi rationem tum intra tum extra seminaria et convictoria praesens prosecutus sum Friburgi Br., Paderbornae, Tubingae, Monaci denique, effectus autem passim observare potui, cum in adolescentibus, tum in hominibus Dei formatis. Accedunt, quae ex hominum usu conversationeque haurire potui. Et quidem in urbibus universitariis theologi, quibus ingredi licuit, illorum academicorum conventuum ritum modumque agendi omnino sequuntur. Non raro mundum prius experti cognoscere vel vocationem, paternaee2 domus angustia liberati,
periculo examinare, ne dicam explorare volunt. Alii quaerunt studiorum amplitudinem et vera
discendi voluntate acti plures academias frequentare, quantum licet, malunt quam parvi
seminarii angustiis coarctari. Interdum exemplum veterum adolescentes traxit.
Paderbornensis societas <"U>unitatis<">3 nomine clara utilitatem fere nullam theologis
affert, quae non eis emolumentis contineatur, quae in Academmia4 et Convictu Leonino offeruntur.
Detrimenta vero, quamquam non magna, divisionis spirituum, relaxationis disciplinae,
diminutionis fervoris emolumentis facile aequa sunt, quo fit, ut melius ista unitatis
frequentatione carerent quam uterentur.
Quod spectat universitates, iamiam invalescit in catholicis quoque conventibus antiquus
Haec sunt, quae mihi de hac re dicenda visa sunt. Uno verbo, nolo dicere abstinendum esse a frequentatione aliarum universitatum, sed activa participatio vel imitatio solum exterior istorum coetuum educationi clericorum inutilis atque adeo nociva est.
Excae Vae Servus in Cho
Ludovicus Koch S. J.
1, links am oberen Seitenrang hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "Relazione del P.
Koch S. J."
Online seit 20.01.2020.
Dokument-Nr. 20651
Koch SJ, Ludwig
: [Kein Betreff]. München, 25. Juli 1928
Litteris a. d. 5. Kal. Jul. ad me datis dignata est Excellentia Vestra proponere mihi quasdam de s. theologiae alumnis societatum iuventutis academicae saecularium studiosis interrogationes.
Quamquam non tanto tempore nec studio clericorum Germaniae educationi praesens fui, ut in causa proposita iudicium ferre audeam, tamen ut satisfaciam oboedientiae, quid pridem senserim, quid nunc sentiam, libere dicam.
Theologiae alumnorum vivendi rationem tum intra tum extra seminaria et convictoria praesens prosecutus sum Friburgi Br., Paderbornae, Tubingae, Monaci denique, effectus autem passim observare potui, cum in adolescentibus, tum in hominibus Dei formatis. Accedunt, quae ex hominum usu conversationeque haurire potui. Et quidem in urbibus universitariis theologi, quibus ingredi licuit, illorum academicorum conventuum ritum modumque agendi omnino sequuntur. Non raro mundum prius experti cognoscere vel vocationem, paternae
Paderbornensis societas <"U>
Quod spectat universitates, iamiam invalescit in catholicis quoque conventibus antiquus
2
conventibus [sic]
antiquus [sic] usus et ratio vivendi; accedit recens immoderatus cultus corporis et
voluptatum amor, quibus ipsae leges universitatum emolumentis et auxiliis favent. Quamquam
igitur adolescentibus, qui conventibus catholicis academicorum ad haerent, aditus ad
emolumenta universitatum citius, securius, facilius pateat, quamquam saepe amicitiarum
foedera, quae postea labores apostolicos multum iuvare possunt, iunguntur in tali commercio
theologorum cum laicis, tamen iactura temporis et pecuniae, distentio animi, perturbatio
spiritus, periculum saecularisationis, ut ita dicam, totius hominis non minoris
considerationis digna sunt. Ceterum acceptio eorum, qui in talibus coetibus activi fuerunt,
inter laicos academicos non est tanti ponde<r>is5, quanti saepe iudicatur, et magis personae, quam regni
Dei emolumentum. Enimvero si laici distinguere non possent commilitones "cartellatos", neque
eos quaererent; et unio ac fortasse aestimatio cleri, utpote solum instituti hierarchici,
cresceret. Iudicia praeconcepta, quibus istae confoederationes necessario, ut inter se
uniuntur, ita ab aliis ut profanis arcentur, etiam clericos inter se magis dividunt quam
iungunt, ab aliis autem separant. Factum est, ut academici coetus nonnisi sui ritus
veteranum sacerdotem pro suorum cura admittendum putarent. Quae cum ita sint, melius erit
clericorum universitati et Ecclesiae progressui utilius abstinere clericos adolescentes
necnon veteres ab usu et communione activa, ut dicunt, earum societatum, quae in
universitatibus eo nomine coluntur, ut laicis adolescentibus, unitis inter amicos viribus,
vitae socialis et introductio et cultus schola<que>6 praebeatur. Quodsi religionem et scientiam invocant,
omnes fatentur parum florere, saltem non tantum, ut theologus ibi discat aut devotione
crescat. Sin autem clericum propter coetum appellant, qui illis apostolus sit,
opportunitates meliores suppetunt, si quis quaerit.Haec sunt, quae mihi de hac re dicenda visa sunt. Uno verbo, nolo dicere abstinendum esse a frequentatione aliarum universitatum, sed activa participatio vel imitatio solum exterior istorum coetuum educationi clericorum inutilis atque adeo nociva est.
Excae Vae Servus in Cho
Ludovicus Koch S. J.
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2↑Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
3↑Hds. vermutlich vom Verfasser
gestrichen und eingefügt.
4↑Hds.
vermutlich vom Verfasser gestrichen.
5↑Hds. vermutlich vom
Verfasser eingefügt.
6↑Hds. vermutlich vom
Verfasser eingefügt.