Dokument-Nr. 5314
Klein, Kaspar: Testimonium super Rdo. Dno. Dre. theol. et jur. can. Francisco Egone Schneider, Professore s. Theologiae in Paderborn. Paderborn, 10. Juni 1920
Mihi quidem Dnus Professor Schneider a prima pueritia notus est. Eum in conversatione et progressu scientifico observandi jugiter mihi occasio erat, et mini-
3v
me cunctor nec dubito ut testis ocularis, ipsi optimum exhibere testimonium. Excelluit semper animo fidelissimo erga Ecclesiam, strenua diligentia, prudentia maxima, ita ut ipsi in omnibus negotiis tuto confidi possit. Insuper habilissimus est ad ea, quae justa cognovit, apte et recte tractanda et vindicanda. Praetermittere nolumus, eum virum esse urbanum et affabilem, alienissimum ab omni arrogantia et superbia.Propter talem indolem laudatasque qualitates Professor Schneider summan fidem superiorum omniumque, quibuscum conversatus est, sibi comparavit. Ideoque decessus ejus eventualis nostrae Academiae philosophicae-theologicae magno esset detrimento. Nihilosetius Ordinariatus Paderborniensis, votis SSmi. Patris obsequens, praelaudatem Professorem pro munere gravi Consiliarii Ecclesiastici Delegaturae gubernii Germanici apud S. Sedem, pro quo omnimodo aptissimus censetur, libenter dimittet.
Vicarius Capitularis Klein