Dokument-Nr. 10170
Schulte, Karl Joseph an Tollhausen, RobertBeckmann, Klemens / ClémentKerp, Berhard
Köln, 20. September 1921

Kopie
Rev. Dnis Decanis in Eupen, Malmundarii et in oppido S. Viti.
A Sancta Sede Aplica nuntiatum est mihi Bullam erectionis dioecesis Eupen-Malmundariensis ad Excmum Dnum Nuntium Bruxellensem fuisse transmissam ipsique Bullae executionem fuisse commissam.
Qua in re Sancta Sedes id profitetur agere, ut pacentur animi tollanturque collisiones, quae independenter ab hominum voluntate conditione rerum sunt natae.
Nec omittit Sanctitas Sua paterna sollicitudine illis dioecesis Eupen-Malmundariensis providere parochis, quorum ministerio absque personali forsan culpa obortae sunt difficultates vel ex sinistra interpretatione vel ex incommodis aliis.
Quare Sanctitati Suae, attentis meis de rebus Eupen-Malmundariensibus expositionibus, consultum esse videtur, ut suadeam illis clericis, praesertim vero illis novae dioecesis parochis, qui se munere suo amplius fungi non posse putant, ut in archidioecesin Coloniensem regrediantur. Menti Sanctitatis Suae deferens paratus sum illis clericis, in quantum fieri potest, in archidioecesi de novo providere beneficio illisque, si forte exspectare debent, interim ex aerario hujus archidioecesis necessarium praebere victum.
21v

De difficultate ex eo proveniente, quod in nova dioecesi Eupen-Malmundariensi parochi, qui hucusque erant definitivi, ad conditionem curionum succursalium debeant descendere, Sanctitas Sua mentem suam non aperuit.
Unusquisque vestrum, Reverendi Domini, haec cum decanatus sui clericis quam primum communicare ipsis insinuando, ut illi, quorum ministerio in nova dioecesi seriae oboriturae sunt difficultates, ad Vicarium meum generalem redeundi causa recurrant. Spero tamen fore, ut plerique parochi absque ullo impedimento etiam pro futuro gregi suo ut fideles pastores curam suam valeant impendere.
Omnino vos obsecro, Reverendi Domini, ut clericis vestri dicatis me confidere ipsos mandato Smi Dmi, qui novam erexit Eupen-Malmundariensem dioecesin ipsamque Episcopo subjecit Leodiensi, eodem quo egomet ipse obedienti ac reverenti obsecuturos esse animo. Etiam in hac re, quae nobis tantam affert amaritudinem, divinae providentiae adoreremus dispositionem, quae permisit, ut tres ex optimis decanatibus ob rationes politicas a nostra avellerentur archidioecesi. Ultima autem Antistitis Vestri obsecratio ea est, ut omnes territorii vestri fideles, qui nunc desinunt esse dioecesani Colonienses, et ipsi avita fide ac consueta erga Santam Sedem pietate ejus mandatis fidenti omnino ac filiali obtemperent animo.
Venerabili clero omnibusque territorii vestri fidelibus valedicendo benedico ex animo divinamque pro eorum salute ex-
22r
orare non cesso clementiam.
sign. Carolus Josephus Cardinalis Schulte,
Archiepiscopus Coloniensis.
Empfohlene Zitierweise
Schulte, Karl Joseph an Tollhausen, Robert vom 20. September 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10170, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10170. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.