Dokument-Nr. 16493
Gehrmann SVD, Eduard: Informazioni sul
Rev. Sac. Alessandro Frison. Berlin, 16. Oktober 1925
Ad 1am et 3am quaestionem:
Sacerdos Sipiagin ex nobili familia clarissimi Ministri rerum internarum Imperii caesarei ortus, Insbrugensi in urbe, ubi studiis theologicis vacabt, ad Ecclesiam Catholicam rediit, et a Msgr. Kessler, Episcopo Saratoviensi, in numerum sacerdotum dioecesis Tiraspolensis adscriptus munere Professoris in Seminario Saratovienso functus est. Cum tunc temporis iam circa 40 annos natus et ante conversionem studiaque theologica (post mortem uxoris coepta) in alto semper vitae publicae loco positus esset (deputatus titulo Excellentiae decoratus in parlamento: Dura erat), aegre tulit, quod Episcopus in nominandis novis praelatis ipsum Gubernio non praesentaret, sed aliis posthaberet. Ita saltem iudicat Rev.mus Kessler. Ipsi Episcopo indoles Rev.i Sipiagin perfecte russicus semper alienus mansit.
Alexander Frison a Msgr. Kessler studiorum causa Romam missus laurea accepta vicegerens Directoris Seminarii Saratoviensis nominatus est. Ipsam vero directionem, in qua consignanda etiam Gubernium intervenisset, non accepit, quia ab accepta directione popter Guber-
81r
nii competentiam difficulter removeri
potuisset. Frison ergo absolute dependens erat ab Episcopo, quae dependentia multis
degradatio esse videbatur, id quod necessario aliquam oppositionem sac. Frison contra Ordinarium procreavit, idque eo magis, quod sac. Frison amicitia cum sac. Sipiagin iungebatur.Etiam Inspector Seminarii, Praelatus Glaser, nunc parochus in oppido Kischinew in Rumenia, Episcopo adversabatur, quia Rev.mus rebus etiam minimis directionis sese immiscebat. Quae oppositio augebtur et extendebatur primo ad Professores Seminarii, deinde ad parochos, a parochis tempore vacationum ad ipso alumnos, ita ut duae partes essent, Episcopi altera, altera directionis. Hac re coactus Episcopus remedia adhibere illos tres dominos transposuit, Praelatum Glaser in oppidum Kischinew, sac. Alexandrum Frison et sac. Sipiagin in oppidum Kertsch in Crimea.
Episcopo aliud quid favit, nempe quod apud Gubernium accusatus est. Rem ita audivi:
Mons. Kessler ante bellum animum germanicum non occultaverat, nec durante bello hac in re satis cautus fuit. Ochrana quae dicitur, policia secreta caesarea, semper, et eo magis in bello, exacte et accurate operabatur. Accessit, quod Rev.mi Kessler relationes ad episcopos "orthodoxos" generatim non faustae erant. Anno 1915 bona omnium nationis germanicae incolarum confiscata sunt. Ter decies centena milia hominum, quorum familiae per 150 annos in Russia vixerant terra et pane orbati sunt. Quicumque contra hoc edictum loqui audebat, ad iudicem vocabatur. Multos novi, qui hac de causa incarcerati sunt. Etiam Mons. Kessler colloquiis privatis oppositionem suam contra illud edictum manifestasse dicitur. Anno 1916 Petersburgii accusatus est, actio contra eum instituta est. Res male evenisset, nisi mense Februario 1917 revolutio intervenisset. Atqui Mons. Kessler putat se a sac. Sipiagin accusatum esse, idque bis coram me asseruit.
82r
Cum altera vice eum interrogarem, num certam rei
scientiam haberet, cum tale facinus censuris ecclesiasticis plecteretur, mihi respondit:
certus sum, sed probare non possum.Ipse sac. Sipiagin, quem in itinere russico Constantinopoli vidi, ne verbum quidem contra Rev.mum Kessler protulit, sed tantum habitationem Ordinarii sui exquisivit. Ipse Mons. Kessler postea mihi dixit sacerdotem Sipiagin per epistolam excardinationem ex dioecesi Tiraspolensi et – quantum recordor – veniam petiisse.
Sac. Sipiagin tempore revolutionis, uti antea commemoravi, in oppido Kertsch erat. Cum Bolschewici Crimeam invaderent, Sipiagin aufugit, quia Bolschewici ei mortem minabant. In ephemeridibus fortiter enim eos oppugnaverat. Nunc temporis (ita audivi) munere Directoris scholae alicuius pro iuventute russica in Belgio (dioecesi Namurcensi) institutae fungitur et motioni catholico-russicae interest.
Ad 2am quaestionem:
Cum multis sacerdotibus dioecesis Tiraspolensis locutus sum, qui parochum Frison bene noverant. Multa mihi narrata sunt de colilisione1 [sic] ipsius cum Ordinario et de sac. Frison translatione. De ulla vero cum mulieribus familiaritate nunquam sermo fuit, nec unquam quidquam minus decori de eius agendi modo audivi. Mons. Smets, Delegatus Apostolicus Persiae, eum, quamvis alius Crimeae decanus esset, in visitatione apostolica comitem adhibuit et magni aestimavit.
Ad 4am quaestionem:
Quoad indolem vir magnae benignitatis et moderationis est (ipsius parochiani in oppido Kertsch, inter quos maior pars, nempe duo milia nationis italicae sunt, eum multum amabant), ideoque impressio oriri potest, eum aliquo modo debilem esse et facile alterius influxui succumbere. Sed a sacerdotibus Tiraspolensibus et ab ipso Rev.mo Kess-83rler audivi eum tempore cooperationis cum sac. Sipiagin in oppido Kertsch non ad illius sententias deflexisse, econtra se ab illo interne aliquomodo abalienasse, fortasse praesertim in modo cogitandi de rebus politicis. Ipse tamen Sipiagin Constantinopoli mihi confessus est, meliorem et magis doctum sacerdotem istius dioece[sis] quam parochum Frison se non nosse, qui temporibus illis difficillimis per diem usque ad decem horas manibus laborasset (opus enim carceatoris exercuit), ne parochianis molestus esset.
P. Ed. Gehrmann, S.V.D.
1↑Ursprünglich maschinell "conflic", hds. "nflic" gestrichen und
darüber "li-" notiert.