Dokument-Nr. 18296
Kilian, Augustin an Pius XI.
Limburg an der Lahn, 25. September 1929
Augustinus, episcopus Limburgensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter quae sequuntur exponit:
Jam ab anno fere laboro cordis infirmitate; tempore verno anni currentis accessit gravis inflammatio utriusque pulmonis, qua superata maior debilitas cordis remansit, angina pectoris, quam vocant.
Quare quamvis sana mente negotia maiora administrationis dioecesis meae bene et dilucide cognoscere et tractare possim, corporis seu cordis praesertim debilitate impedior, quominus alia officia muneris episcopalis subeam. Neque sacramentum confirmationis administrare, neque ordines sacros conferre, neque ecclesias aut altaria consecrare possum. Quare pluries episcopos finitimos rogavi, ut officia urgentiora vice mea subirent. Quod illi benigne praestiterunt.
Non omnia officia vero aliis episcopis iam satis oneratis curanda mandare nec ad diuturnum tempus aliis oneri esse possum.
Quare conscientiae meae esse duco, Sanctitatem Vestram rogare, ut necessitatibus dioecesis meae provideat, eo modo, quem meliorem esse duxerit, reservata mihi tamen omni in casu pensione sufficiente ad vitam dignitate episcopali dignam agendam.
Liceat mihi, quin Sanctitatis Vestrae arbitrio praeiudicium afferam, notare, quanam via secundum sententiam meam facilius et efficacius provideri possit: Quodsi
8r
difficultates orirentur de
habitaculo episcopi auxiliaris, neque de remuneratione accipienda. Posset enim episcopus
auxiliaris retinere curiam suam. Quoad remunerationem vero novum concordatum inter Sanctam
Sedem et Rem Publicam Borrussiae initum providet 3000.- marcas annuas super salarium
eidem competens. Secundum articulum 2. n. 10 praefatae conventionis posse fieri
puto, ut gubernium has 3000.- marcas solvat. Quodsi renuat, paratus sum, qui ex
propriis hanc summam anuuam [sic] solvam.Canonici vero praenominati sunt:
1. Henricus Fendel, natus die 17. februarii 1878 Laureaci in dioecesi Limburgensi, sacerdotio initiatus die 21. novembris 1901, qui sequentia officia successive explevit:
a. vicarii cooperatoris in paroecia oppidi Limburgi a die 1. decembris 1901,
b. vicarii capituli ecclesiae cathedralis Limburgensis a die 19. junii 1905 ad diem 30. septembris 1914,
c. cancellarii episcopalis a die 10. decembris 1909 ad diem 30. septembris 1914,
d. parochi oppidi Bad Homburg v. d. H. a die 1. Octobris 1914 ad diem 31. octobris 1916,
e. canonici ecclesiae cathedralis et oppidi Limburgi parochi, necnon consiliarii Episcopi a die 1.2 novembris 1916, quod munus adhuc retinet.
2. Bertholdus Merkel, natus die 31. maii 1888 Aquis Mattiacis, sacerdotio initiatus die 22. februarii 1912, qui sequentia officia successive explevit:
9r
a. vicarii cooperatoris in Flörsheim a die
1. martii 1912,b. vicarii cooperatoris Altae Villae a die 16. Augusti 1913,
c. vicarii cooperatoris ad ecclesiam principalem in urbe Francofurto a die 16. aprilis 1917,
d. rectoris ecclesiae hospitalis maioris publici Francofurtensis a die 1. octobris 1919,
e. parochi ad S. Mariam in Biebrich a die 1. martii 1926,
f. canonici ecclesiae cathedralis et consiliarii Episcopi a die 1. septembris 1928, quod munus adhuc retinet.
Uterque mihi eodem modo acceptus est. Sed potest esse, ut ex absentia necessaria a paroecia difficultates orirentur, si canonicus parochus episcopi auxiliaris dignitate ornaretur.
Sanctitas Vestra vero eligat, quem maluerit ex his vel etiam alium, vel alio modo, quo maluerit, necessitatibus dioecesis provideat, enixe rogo, eo magis, quod constitutio novi episcopi auxiliaris etiam in dioecesi minori, sicut Limburgensi, non inopportuna videatur propter parvum numerum Episcoporum in Germania existentium. Et Deus ...
Sanctitatis Vestrae
humillimus et oboedientissimus
servus et filius
+ Augustinus,
Episcopus Limburgernsis
1↑Hds. vermutlich vom Verfasser
gestrichen und eingefügt.
2↑Ursprünglich angegebener Datumstag
"16." hds. vermutlich vom Verfasser korrigiert.