Dokument-Nr. 19730
Pius XI.
an Kessler, Josef Alois
Rom, 12. Oktober 1929
Josepho Kessler
Episcopo Tiraspolensi
Pius P. P. XI
Venerabilis Frater
salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis de tua sede inique deturbatus, a concredito tibi grege longe absis, ne tristis tamen, quin laetus potius, tibi obveniat, quintus ac vicesimus, qui jam appropinquat, episcopalis tui muneris natalis. Si enim clerus populusque tuus dilectissimus sollemni eo die, gratulabundus tibi divina perlitanti hostia adesse nequit et fortasse suam publice significare laetitiam prohibetur, at dubitandum non est quin faustis te ominibus [sic] studiosaeque voluntatis suae testimoniis prosequatur, et tecum supplices ad Deum preces admoveat, ut caelestia tibi solacia benignissime largiatur. Quod quidem Nosmet ipsi per has litteras libenter facimus, bene tibi omnia precantes, idque nominatim, ut quam primum dies ille optatissimus illucescat, cum, rebus in
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Octobris, anno MCMXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
(s.) Pius PP. XI