Dokument-Nr. 3955
Schröter, Franz an Benedikt XV.
Braunsberg, 09. Januar 1921

Beatissime Pater,
Litteris datis die 30. Novembris 1920 Sanctitati Vestrae denunciavi, me a gubernio Polonico e finibus Poloniae ejectum esse, simulque auxilium Sanctitatis Vestrae imploravi. Iam fere per duos menses exul huc vel illuc vagari coactus sum, et quidem infirma valetudine, quam ex iniquitate tempestatis hiemalis contraxi. Quod vero amarissimum est, paulatim in maximam egestatem illapsus sum, cum mihi desint necessaria ad vitae sustentationem. In Germania omnia ad vitam necessaria tanti constant, ut pro pecunia Polonica, cujus valor est minimus, vix comparari possint. Praeterea pensio mihi debita a Gubernio Polonico jam non solvitur. Huc accedit, quod gubernium Polonicum, uti mihi renunciatum est, in animo habet, omnem meam supellectilem, quam in domo mea reliqui, brevi publice venumdare, ita ut revera omnibus privatis opibus ad summam egestatem redigar. Quamvis miserrimam hanc conditionem ex amore Dei aequo animo tolerare studeam, tamen valde me premit, quod cum per duodequadraginta annos omnes meas vires in laboribus pro salute animarum in dioecesi nostra impenderim, nunc in senectute mea omnibus opibus destitutus vero sensu mendicare cogor.
Cum mihi sat notum sit, quanta charitate Sanctitas Vestra omnibus miseris succurrere in deliciis habeat,
3v
iterum atque iterum, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, suppliciter peto, ut Sanctitas Vestra indigentiae meae subvenire dignetur, quatenus a Gubernio Polonico exigat, ut abbreviato tempore exilii possim ad mea redire et in tranquillum usumfructum beneficii mei restitui.
Nolo etiam Sanctitatem Vestram ignorare, totam dioecesim Culmensem, non exceptis populo et sacerdotibus Polonis magna indignatione repleri propter expulsionem canonicorum Pelplinensium et ideo omnes hunc modum agendi Gubernii Polonici uti maximam injuriam damnare.
Sanctitatis Vestrae
filius obedientissimus
Franciscus Schröter
praepositus Cathedr. Culm.
Empfohlene Zitierweise
Schröter, Franz an BenediktXV. vom 09. Januar 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3955, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3955. Letzter Zugriff am: 25.11.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.