Dokument-Nr. 11045
Boelitz, Otto an Pacelli, Eugenio
Berlin, 27. September 1922
Quod si in praefato libello d. 28. Aprilis eorum, quae cum Excellentia Vestra Eminentissimus Dominus Princeps Episcopus Wratislaviensis vota communicarat, partem tantum tetigi, ne id quidem sine causa, qua tenus saltim de sedibus episcopalibus, praeposituris seu canoniis ecclesiarum cathedralium occupandis agebatur: qua de re novam ordinationem quam primum propositum iri, et ego spoponderam, et Excellentia Vestra litteris 26. Februarij huisce
49v
anni instanter urgebat. Ubi paullo latior patuit iniecta disputatis, quis mihi demum modus servandus foret in mutanda – ad tempus apte, ac Reipublicae Statuto congruenter – quae hactenus vigebat, de clericis erudiendis et ad officia eligendis lege. Ut porro his expediendis cum Sancta Sede proxime congrederer, libello ipse suo Eminentissimus Princeps Episcopus autor fuit, quo, ut huiusmodi congressus expetendus declaratur, ita moleste omnino ferendum si Reipublicae commodis tota re cum stipendio clericorum coniuncta provideatur. Accedit, quod de iis, quae lege praedicta sanciunctur, iam olim cum Sede Apostolica tractatum est, quando Cardinalis a Secretis Status Jacobini de explendo denuntiandi ut aiunt, officio (Anzeigepflicht), quod lege cautum erat, instrumento d. 4. Aprilis 1886 assensum praebuit.Ut vero quam celerrime in bonum exeant, quae de educandis et promovendis clericis agi coepta sunt, idcirco maxime optarim, quod mihi exinde facultas oriretur legis proponendae, qua partim aboleantur, partim pro tempore mutentur omnes, quae de rebus ecclesiasticis leges latae sunt tempore, quod dicitur, pro cultu certaminis ("Kulturkampf"). Quae lex si accipiatur, haud minimam partem votis Ecclesiae Catholicae obsecundabitur, et quo modo haec ad Statum Borussicum se habeat, perspicuum fiet.
50r
Praeter legem de clericis erudiendis et ad munera vocandis, ecce leges de quibus agitur, habita ratione earum, quae postea emendatae sunt:1. Lex de potestate Ecclesiae in iis, que [sic] ad disciplinam spectant ("12 Maji 1873").
2. Lex de circumscribendo iure, quo utitur Ecclesiae, corrigendi et poenas irrogandi ("13. Maji 1873").
3. Lex de administrandis, dum vacant, episcopatibus ("20. Maji 1874").
4. Lex de religiosis ordinibus Ecclesiae Catholicae et, quae eis genere consentiunt, congregationibus ("31. Maji 1875").
5. Lex de administrandis facultatibus in iis, quae sacris Ecclesiae Catholicae utuntur, civium collegiis ("20. Junij 1875").
6. Lex de iure, quod habent societates Veterum Catholicorum in facultates ecclesiasticas ("4. Junij 1875").
7. Lex de iure, quod civili potestati competit, qua ratione facultates in dioecesibus catholicis administrentur, animadvertendi ("7. Junij 1876").
Disceptatione cum Borussiae episcopis de his legibus instituta, ad felicem omnino consensum deventum est, ut hinc iam, quo loco res sint, exponere paratur sim.
In primis rogatio de mutanda et, ut aptius dicam, fere tollenda quarta ex praedictis legibus ad Borussici Status Ministerium commeavit. Mutandis porro, quae 5. et 7. loco positae sunt, legibus, uti ex libello Eminentissimi Principis Episcopi deprehendere licet, quasi
50v
quasi praelusum est, ita same, ut et libertati Ecclesiae Catholicae in ordinandis administrandisque suis facultatibus decenter prospiciatur, et, dum ab ea ordinatio instituta formaque externa tuto gerendarum rerum servabitur, huic etiam in posterum suppetat ab Statu ius coercitionis. Sexta autem lex ut deinceps ne valeat, rogationem ferre cogito. Equidem quod ad possessiones Ecclesiae pertinet, quarum usus et dominium Veterum Catholicorum conventibus secumdum capita 2. 4. et 6. praefatae legis concessum est, aedes iam nonnullas Catholicis redditas esse, quibus divinis agendis antea utebantur et Eminentissimus Princeps Episcopus testatur, et mihi prorsus curae erit pensitare, an, si qui adhuc huiuscemodi casus supererunt, eadem ratione, quorum interest consensu, expediri possint.Reliqua porro, quae in libello Eminentissimi Principis Episcopi tanguntur, cum nequaquam eiusmodi sint, quae ex occasione mutandarum legum tempore dissidii latarum obiter tractentur, interim reservari, neque cum iis, quae superius praestricta sunt, explicari idcirco postulo, quia hoc modo citius ratum firmumque erit, quod de legibus rogandis modo exposui. Ceterum nullus dubito, quin singula tempore ea cura, ea obsequentia Borussicum Gubernium examinet, quanta Catholicae Ecclesiae auctoritas promeretur. In duobus tantum capitibus commorabor, quae cum re, de qua hic
51r
quaeritur, artius cohaerere existimo.De "iure praesentandi", quod patrono competit, nihil per novam Imperij constitutionem derogatum esse, ex iis, quae tum temporis deliberata sunt, satis constat. An vero et quatenus civili potestati de iure suo ibi, quin officio desit, decedere liceat, rem meis ponderibus perpendam.
De stipendiis clericorum, quae variis Bullis cauta sunt, haud secus actum atque de iis, quae publica munia in Borussica Republica exercentibus solvuntur: vilioris in dies factae pecuniae ratio constanter habita est. Alias quoque dioeceseon necessitates, quoties tributa ecclesiis debita censusque aliunde percepti haud suppeditabant, Status Borussicus grandiori pecunia sustentavit. Mihi porro omnino persuasum est, simili ratione etiam in posterum provisum iri, si, quod absit, nummi auctoritas magis magisque prosternatur: argumento est, cum annua pecunia solvendis clericorum stipendiis ad ferme CXXXVIIII [sic] decies centena millia Marcarum adaucta, tum, quae ex publico aerario in antecessum commodantur, ad annum usque millies mille millia Marcarum.
Ceteroqui censeo, non esse nunc tempus idoneum novae stipendiorum rationi stabilique constituendae, quando et tributa externis praestanda in cervices Germaniae nimio iam pondere incumbunt, et pecunia in dies singulos fit vilior, ut iis,
51v
qui Reipublicae praesunt, potestate, quae eis secundum Constitutionem concessa est, merito uti liceat, rationem et viam statuendi, qua de stipendiis, ut ratio temporum postularit, aera demantur.Accepti sint, quaeso, quibus Excellentiam Vestram prosequor, insignis observantiae ac venerationis sensus.
Subscripsi ego Boelitz
a Scientiis Artibus Publicaque Instructione
Status Borussici Minister