Dokument-Nr. 12087
Gasparri, PietroBenedikt XV. an Pacelli, Eugenio
Rom, 14. Mai 1917
2v
Venerabilis Frater, salutem et aplicam benedictionem. Amplissima Ecclesiae munera, quae sunt Nostro nomine in praeclaris regionibus gerenda, iis sacris deferimus viris, qui morum integritate non minus quam doctrinae laude spectati, luculenta provehendae religionis studii, rerum gerendarum usus, consilii, prudentiae ac peculiaris in hanc Romanam Cathedram obsequii exhibuerint testimonia. Hac igitur mente permoti, tibi, Venlis Frater, qui jam in explendo apud Aplicam Sedem Adjutoris officio pro negotiis Eccliae extraordinariis multam es auctoritatem consecutus, aliud nunc non minoris momenti officium com-3r
mittimus, teque putium tenere, Aplicum Nuntium apud Aulam Bavariae facimus, constituimus, renuntiamus. Quo vero gravia humodi dignitatis munia satius exerceas, magnis te per has easdem Litteras instruimus facultatibus, quibus in cuncto Bavariae regno Sanctae Romanae Ecclesiae atque orthodoxae fidei negotiis efficaciter consulere queas, prout tibi in Domino expedire videatur. Itaque ut personis provinciarum, civitatum et locorum eiusdem Regni opportune providere, teque erga illas utilem ac beneficum exhibere valeas, non derogando Concilii Tridentini decretis, tibi, Legatione hac durante, et intra illius fines, et quod ad personas ibi existentes dumtaxat, per te, sive per alium aut alios Presbyteros et idoneos viros, Patriarchales, Metropolitanas, Cathedrales, Parochiales et Conlegiatas Ecclesias, nec non Monasteria tam virorum quam mulierum, 3v
Prioratus, Praeposituras et loca saecularia et Conventus quorumcumque Ordinum etiam mendicantium, itemque Hospitalia etiam exempta ipsique S. Sedi immediate subiecta, eorumque Capitula, Conventus, Universitates, Conlegia et personas tam saeculares, quam regulares, ut praemittitur, exemptas et subiectas, quoties tibi videtur, Aplica Aucte visitandi, et in illorum mores, statum ac disciplinam tam conjunctim quam divisim, tam in capite quam in membris, diligenter inquirendi; nec non evangelicae et aplicae doctrinae, sacrorum Canonum et Conciliorum generalium decretis, et SS. Patrum traditionibus atque institutis inhaerendo, prout occasio, aut rerum qualitas exegerit, quacumque mutatione, correctione, emendatione, reformatione vel ex integro editione 4r
si indigere cognoveris, mutandi, reformandi, corrigendi ac de novo etiam condendi; condita sacris Canonibus et Concilii Tridentini decretis non repugnantia confirmandi; abusus quoscumque tollendi; regulas, observationes, institutiones et ecclicam disciplinam; ubicumque illa exciderint, modis congruis restituendi; dicti Concilii Tridentini decreta, ubi nondum introducta sint, proponendi ac servari praecipiendi; ipsasque personas tam saeculares quam regulares etiam exemptas, ad debitum et honestam vitae modum revocandi; et quidquid inde statueris atque ordinaveris, perpetuo observari faciendi; contra inobedientes, falsarios et usurarios, raptores, incendiarios, aliosque criminosos et delinquentes quoscumque, etiam exemptos, eorumque fautores ac receptores, cuiusque dignitatis, ordinis ac conditionis fue-4v
rint, per viam accusationis, aut ex officio, simpliciter ac de plano sine strepitu ac figura judicii, inquirendi ac procedendi, reosque, prout canonicae requirunt sanctiones et alias tibi videbitur expedire, puniendi; nec non eorundem criminum et matrimoniales et quascumque alias ecclicas, profanas, civiles ac criminales et mixtas causas ad forum ecclicum quomodolibet pertinentes, non tamen beneficiales, sine praejudicio Ordinariorum quoad causas humodi in prima instantia, Concilii Tridentini juxta decreta cognoscendas, tam per viam simplicis querelae, quam etiam quarumvis appellationum a quibusvis judicibus ordinariis et a Sede pta delegatis interpositaerum, dictaque Legatione durante, interponendarum, motas atque inchoatas, vel interim movendas et inchoandas, cum omnibus eorum incidentibus, dependentibus, 5r
emergendis, adnexis et connexis, etiam summarie, simpliciter, de plano, sine strepitu et figura judicii, sola facti veritate inspecta, terminisque substantialibus unico contextu, vel etiam non servatis, sed illorum loco praefixo termino arbitrio tuo procedendi et fine debito terminandi; et ad hunc ceterorumque incidentium effectum quoscumque etiam per publicum edictum, constito summarie et extrajudicialiter de non tuto accessu, citandi ac monendi; eisque et quibusvis judicibus, ceterisque personis quibus et quoties opus fuerit, per simile etiam edictum atque sub poenis censurisque ecclicis nec non pecuniariis, tuo seu delegatorum tuorum arbitris moderandis et applicandis, inhibendi; et contra inobedientes et rebelles quoslibet, censuras ac poenas ipsas iteratis vicibus aggravandi; interdictum ecclicum apponendi et relaxandi, auxi-5v
liumque brachii saecularis invocandi; pariter causas ipsas alii vel aliis idoneis viris, modo et forma supradictis, et cum simili seu limitata potestate pariter audiendas ac terminandas, delegandi; juramenta quaecumque, ad effectum agendi dumtaxat, quibuslibet relaxandi; quoscumque a quibuslibet censuris et poenis simpliciter vel ad cautelam, ut juris fuerit, absolvendi. Praeterea quoscumque ad te recurrentes, qui homicidium, non tamen voluntarium, nec non perjurii reatum quandocumque commiserint, et eos qui adulterium, incestum, fornicationem et aliud quodcumque carnis flagitium perpetraverint, in foro conscientiae dumtaxat; itemque usurarios, si hoc a te humiliter petierint, ab excommunicationis aliisque sententiis, censuris et poenis ecclicis ac temporalibus, quas propter ea quomodolibet incurrerint, injuncta 6r
cuique pro modo culpae salutari poenitentia et aliis quae de jure fuerint injungenda, in utroque foro absolvendi; insuper a quocumque impedimento honestatis, publicae justitiae, ubi solum sponsalia intercesserint, ut matrimonium inter se contrahere et in facie Ecclesiae solemnizare, et postquam contractum fecerit, in eo remanere; atque etiam cum illis qui humodi impedimentis non obstantibus, illud tamen contraxerint, prolemque inde susceperint, ipsos ab incestus reatu atque etiam a synodalibus censuris absolvendo, ut matrimonium inter se, dummodo propter hoc mulieres raptae non sint, contrahere, et ut supra solemnizare ac pariter in eo remanere licite valeant, dispensandi, prolemque inde susceptam ac suscipiendam legitimam declarandi; quibusvis personis ecclicis beneficia saecularia vel regularia, in titulum vel commen-6v
dam obtinentibus et illorum meliorem conditionem efficere volentibus, ut bona immobilia suorum beneficiorum in emphytensim, non tamen perpetuam, sive ultra tres generationes, sub annuo canone non tamen summam quinque ducatorum eccedente, in evidentem beneficiorum ipsorum utilitatem alienare vel permutare possint, licentiam concedendi; vel alienationes vel permutationes usque ad summam ptam dumtaxat, jam factas confirmandi, supplendo etiam juris et facti defectibus, ita tamen ut concessio seu confirmatio, ac totius negotii humodi cognitis, non minus quam duobus delegatis conjunctim processuris, et forma Constitutionis vec. me. Pauli PP. II Pred. Nri super rebus Ecclesiae non alienandis, adamussim servata, commitatur. Praeterea quascumque monitorias, poenalesque Litteras in forma consueta contra ignotos et occultos malefactores, servata tamen Constitutione sa. mem. 7r
Pii PP. V Nri Decessoris et Concilii Tridentini forma, publice concedendi; tum utriusque sexus Xti fidelibus ad pia et salutaria opera exercenda intentis, centum aut plures intra annum dies, vera poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui quascumque saecularium aut regularium Ecclesias vel Cappellas una vel duabus anni festivitatibus dumtaxat, a primis vesperis usque ad secundas vesperas et occasum solis cuiuscumque diei devote visitaverint, ibique pro Xtianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pios ad Deum preces effuderint, quo die id egerint, septem annos totidemque quadragenas de injunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Eccliae consueta relaxandi, ita tamen ut relaxatio humodi semel tantum pro una Ecclesia vel Cappella fiat, ac si pro duobus, concedatur festis ad triennium, pro uno autem festo 7v
die concessa, ad quinquennium tantummodo debeat perdurare; ac quibuscumque utriusque sexus personis, quas ad loca ecclico interdicto etiam Aplica Aucte supposita declinare contigerit, ut in eis, januis clausis, non pulsatis campanis atque excommunicatis prorsus exclusis, in sua, domesticorum ac familiarium praesentia, dummodo ipsi causam interdicto non dederint, neque eos specialiter interdici contingat, celebrare sacrosanctum Missae Sacrificium vel celebrari facere possint, licentiam et facultatem concedendi; et ut quadragesimalibus aliisque prohibitis temporibus ac diebus, ovis, butyro et caseo, vel aliis lacticiniis atque etiam carnibus, servatis servandis et obsque scandalo, rationabili de causa uti ac vesci licite valeant, concedendi; atque ut concessionis et gratiae Litterae parte, vigore potium, concedendae, sublatis obstaculis, suum sortiantur effectum, quascumque personas 8r
omnes ad effectum dumtaxat omnium et singulorum potorum consequendum, ab omnibus censuris, quibuscumque excommunicationibus, suspensionibus et interdictis, aliisque ecclicis sententiis, censuris ac poenis quovis modo vel quavis de causa latis, in quibus innodatae fuerint, dummodo in eis per annum non insorduerint, absolvendi et absolutas fore censendi; vicesque tuas in totum vel in partem committendi: judices assistentes, commissarios et exsequutores pro praemissarum Litterarum exequutione atque observatione delegandi; mandata, prohibitiones, monitoria etiam sub censuris et aliis poenis potis ceterisque, tibi benevisis remediis decernendi et exequendi, et quaecumque alia in praemissis et circa ea necessaria atque opportuna faciendi, decernendi atque exsequendi, etiam per alium seu per alios aucte Aplica, tenore putium, plenam ac liberam licentiam 8v
facultatemque concedimus. Decernentes te ptio facultatibus, concessionibus, derogationibus, suspensionibus, indultis, irritantibus aliisque decretis et clausulis necessariis atque opportunis atque in Litteris Aplicis concedi solitis in quibuscumque Regni Bavarici partibus, provinciisque libere ac licite, non in aliis autem, uti posse; utque in concessionibus, gratiis et aliis dispensationibus per te, vigore putium, tuaeque Legationis, faciendis, soli narrationi tuae aut solis concessionibus, absque alia putium, insertione seu exhibitione aut Notarii seu tertium adhibitione, stari, nec ad id alterius probationis adminiculum requiri, sicque in praemissis per quoscumque judices ordinarios et extraordinarios, auditores, S. R. E. Cardinales in quacumque causa et instantia, sublata quavis appellatione, judicari ac definiri debere, atque irritum et inane fore, si sexus super 9r
his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus fel. rec. Xisti PP. IV, Dec. Nri, Litteris, quibus inter alia cavetur, ut Nuntii Sanctae Sedis quod ad dispensationes et alias gratias concedendas, facultatibus uti nequeant, nec quaevis clausulae in Litteris facultatum humodi oppositae quidquam suffragentur; nec non defectibus et aliis praefatis ad quorumcumque Conciliorum universalium, provincialium et Synodalium; nec non fel. rec. Bonifacii PP. VIII, similiter Decessoris Nostri, de una, et in Concilio generali de duobus, dictis decretis pertinentibus, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Aplicis, nec non Cancellariae Nostrae regula, nullis prorsus exceptis, quae singillatim et in quamcumque rem extendi et exprimi posse; statutis quoque et consuetudinibus Ecclesiarum, Monasteriorum, Universitatum, 9v
Conlegiorum, Civitatum et locorum humodi, etiam juramento, confirmatione aplica aut quavis alia firmitate roboratis, etiam si de illis servandis et non impetrandis Litteris Aplicis contra illa et illis etiam ab alio vel aliis impetratis, seu alios quovis modo concessis, de non utendo personae praestiterint vel in posterum praestare contigerit juramentum; et aliis privilegiis atque indultis Aplicis generalibus aut specialibus, quoscumque etiam Circestercensium et Cluniacensium Ordinum, quae praemissis quovis modo obstare videantur, per quae praesentibus non expresse ac totaliter inserta, effectus eorum non patitur differre, de quibus quamvis habenda ut mentis specialis, nullatenus cuiquam volumus suffragari. Quibus omnibus ceterisque quibuscumque uti et quando expediat, secundum rei et casuum exigentiam, 10r
in genere vel in specie, tam conjunctim quam divisim, prout tibi placuerit, valeas derogare et super his indulgere. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclica dignitate vel officio constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pescatoris die XIV Maji MDCCCCXVII Pontificatus Nostri anno tertio.P. Card. Gasparri
a Secretis Status