Dokument-Nr. 12819
Triller, Georg
an Pius XI.
Eichstätt, 08. Juli 1924
Humillime infrascriptus Dr. Georgius Triller, Decanus Capituli Cathedralis Eystettensis, Praelatus domesticus Sanctitatis Vestrae et Vicarius generalis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, sequentia exponit:
Cum Reverendissimus Praepositus Capituli Cathedralis Eystettensis Dr. Michael Köhler die 30. Junii in Domino obdormiverit, dignitas Praepositurae nunc vacat. Humillime supplico, ut haec dignitas a Sanctitate Vestra mihi conferatur. Pro mea aetate duodeseptuaginta annorum et infirma valetudine in considerationem venire potest, quod obligationes Praepositi minores sunt quam onera Decani, qui est Praeses Capituli. Etiam in nova dignitate nihil aliud contendam, nisi ut Sanctae Ecclesiae meliori quam possum modo serviam.
Pro gratia gratias maximas aget
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
Dr. Georgius Triller.