Dokument-Nr. 12912

Fabry, Franz: Testimonium. Rheine, 20. April 1923

Ernestum Windhoff in Muenchen-Bogenhausen, qui totam per Germaniam in arte pictoria excellenti gaudet nomine, virum et ex illustri nostrae civitatis gente ortum et fidei catholicae fidelissime addictum pro Sedis Apostolicae gratia enixe commendo.
In libro baptismali parociae [sic] meae invenio alterum Dr. iur. Windhoff, proavum Ernesti dicti, qui in nostra civitate munere iudicis civilis, alterum, avum Ernesti, qui munere administratoris bonorum principis Rheinae-Wolbeck, ducis de Lanois-Cherveaux multos per annos fungebatur. Pater autem hic fabricam in ferreis fundavit atque magis magisque ferrea ut ita dicam sedulitate adactam filio Friederico reliquit, ut nostris temporibus per totum fere mundum nota sit sub nomine "Rheiner Maschinen- und Automobilfabrik Windhoff et Comp."
Semper tota familia et exemplari in fide catholica conversatione et morum integritate enituit, praesertim
136v
in cura paterno more erga opifices exhibenda et largis eleemosynis pro pauperibus et quacumque necessitate ecclesiae, quapropter inter civitatis nostrae illustriores familias et auctoritate et fiducia communi primum locum tenet. Et ipse Ernestus semper dignissimus ac tenacissimus talis ingenii [haeres] exstitit.
Fabry, parochus
Empfohlene Zitierweise
Fabry, Franz, Testimonium, Rheine vom 20. April 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12912, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12912. Letzter Zugriff am: 17.04.2024.
Online seit 23.07.2014, letzte Änderung am 12.01.2016.