Dokument-Nr. 12917
Eichmann, Eduard an Pius XI.
München, 15. August 1923
Benignitatem ac munificentiam Sanctitatis Vestrae discipuli Universitatis Monacensis inopes iterum atque iterum experti sunt. Novissime Sanctitas Vestra iuris ecclesiastici studentibus exemplaria Codicis Iuris Canonici septuaginta eximia cum largitate ac benignitate dono dare et hunc in modum studium illius disciplinae in nostra Facultate theologica magnopere fovere dignata est. Nomine ac vice discipulorum meorum ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus gratias quam plurimas ago necnon ipsos tanta benignitate et benificentia paterna se dignos habituros esse sincere ac fideliter promitto.
Sanctitati Vestrae
humillimus et devotissimus
Dr. Eduardus Eichmann,
Professor Iuris Canonici in Universitate Monacensi.