Dokument-Nr. 13009
Klein, Kaspar an Pius XI.
Paderborn, 04. November 1922

Beatissime Pater!
Egestas et paupertas, quae semper bellum infelix sequuntur, patriam nostram premunt et etiam dioecesim meam ita urgent, ut vix Seminarium meum sustentare et sacerdotibus meis congruam sustentationem praebere valeam. Synodus dioecesana nuper celebrata magnum solamen gaudiumque quidem mihi paravit. Omnes enim et singuli sacerdotes habentes aliquatenus ordinatos reditus, nequaquam tamen abundantes, ut ipsi vix necessaria expensa persolvere valeant, tamen pauperrimis illis confratribus munere fungentibus in medio haereticorum, qui presbyteri plures quam centum et viginti sunt, necnon seminariis aliisque institutis dioecesanis sucurrere voluerunt et ultro libentissime denas quotannis centesimas partes (10 %) salariorum suorum mihi obtulerunt. Nihilominus necessitates angustiaeque meae non finitae sunt. Nam contributiones multorum presbyterorum, cum ipsi indigeant, relaxare debeo, neque istae sufficerent pro debitis mihi incumbentibus.
Crescit enim caritas victualium omniumque ad vitam necessariarum rerum, minuitur de die in dies valor monetae nostrae. Nescio adhuc, quomodo Seminarium meum et administrationem dioeceseos sustentare et presby-
75v
teris in dispersione viventibus consulere possim. Quare ad Sanctitatis Tuae Thronum gratiae accedens, ut mihi opem aliquam ferre digneris per erigendum novum ordinem piarum causarum et fundationum humiliter oro et rogo.
Apud Capitulum Cathedrale, Seminarium, Vicariatum Generalem, parochias multae piae causae et fundationes erectae sunt, quarum administratio hodie tam sumptuosa est, ut omnes fructus vix sufficiant ad administratoris mercedem dandam. Quarum administrationis labores minui debent et possunt. Fines enim aliquarum iidem sunt, vel non multum inter se differunt. Tales fundationes liceat mihi confundere in unam massam, ita tamen ut juribus in fundationum instrumentis expresse nominatis omnino non derogetur. Aliae fundationes, quae fundationes missarum recenseri non valent, secum onus ferunt solvendi certum numerum stipendiorum missarum, sed quia eleemosynam dioecesanam valde augere debebam, fundationum fructus pro solvendis istis stipendiis non sufficiunt. Rogo ergo, ut mihi facultas detur reducendi onera illa ad unam missam, si fundationes ante annum 1900 erectae sunt. Illarum autem, quae post annum 1900 erectae sunt, onus ita componatur, ut sine diminutione ceterarum praestationum celebrantibus stips dioecesana persolvi possit. Aliae fundationes, quamvis tempore erectionis piae nominari possent, tamen ad res spectant hodie non iam necessarias. Has mihi liceat tollere et pro sumptibus Ecclesiae Cathedralis et Seminarii consumere, praesertim
76r
cum fructus ipsi a Republica tributum exigente valde minuantur.
Causae piae fuindationesque ita unitae vel reductae primo solvant veram pro tempore administrationis mercedem, deinde etiam taxam denarum quotannis partium fructuum (10 %). Taxam istam, quae normam sacrorum canonum (1356 § 2) excedit, Sanctitas Vestra intuitu angustiarum temporum approbare velit.
Et Deus...
Sanctiatis Vestrae
humillimus et devotissimus
+ Casparus,
Episcopus Paderbornensis.
75r, linker oberer Seitenrand hds. notiert von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger: "farne copia su carta grande e rimetterla a Mgr. Zanarella"; 75r, unterhalb der Anmerkung hds. notiert von weiterer unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger: "fatta e consegnata [Name unlesbar]".
Empfohlene Zitierweise
Klein, Kaspar an PiusXI. vom 04. November 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13009, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13009. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 24.10.2013.