Dokument-Nr. 13344
Brehm, August: Testimoni Augusti Brehm. [Speyer], 11. Januar 1921
ad 1) Cognosco Promovendum ab anno 1889 tamquam parochianum meum in parochia Landau, Dioecesis Spirensis. Non sum ipsius consanguineus, non cognatus, non affinis, non familiaris neque aemuslus neque odiosus.
ad 2) Testis scit illum natum esse in parochia Arzheim prope Landau die undevicesima mensis Januarii anno millesimo octingentesimo septuagesimo primo. Causa scientiae sunt documenta publica.
ad 3) Testis scit Promovendum natum esse
175v
ex legitimo matrimonio atque honestis et catholicis parentibus. Hoc scit, quia cognoscit familiam tamquam parochus illorum annorum.ad 4) Promovendus natus est die 19. Januarii 1871. Causa scientiae sunt documenta publica.
ad 5) Testis scit Promovendum esse in sacris Ordinibus constitutum Romae die 28. Octobris 1894, ex documentis publicis.
ad 6) Testis scit Promovendum in ecclesiasticis functionibus et in exercitio ordinum susceptorum diu versatum, in susceptione sacramentorum frequentem et devotum esse. Causa scientiae sunt munera testis qua parochi, Decani Capituli et Praepositi.
ad 7) Testis scit eum semper catholice vixisse et in fidei puritate permansisse. Quare ipsum pro susceptione in Collegio Germanico commendavit.
ad 8) Ex eadem causa et diuturna consuetudine testis scit eum praeditum esse innocentia vitae bonisque moribus, esse bonae conversationis et famae.
ad 9) Pariter testis scit Promovendum esse virum gravem, prudentem et usu rerum semper praestantem.
ad 10) Testis scit tamquam parochus Promovendi illum Philosophiae et S. Theologiae in Universitate Oenipontana et in Collegio Germanico Urbis Romae operam dedisse et gradum Doctoratus in S. Theologia obtinuisse, et illum vere ea doctrina pollere, quae in Episcopo requiritur ad hoc ut possit alios docere.
196r
ad 11) Promovendus sacellanus iussus in parochiis Landstuhl, Deidesheim et Kaiserslautern et Praefectus in Seminario puerorum Spirensi in divino ministerio functus est. Deinde munera parochi in Remigiusberg, Vicarii Ecclesiae Cathedralis Spirensis et Secretarii episcopalis, postea parochi in Bliesdalheim et abhinc prima die Octobris 1915 Superioris Seminarii clericalis Spirensis exercuit. In his omnibus officiis tam quoad doctrinam quam quoad prudentiam, integritatem et mores unanimi omnium consensu optime se gessit. Testis haec scit ex officiis sibi impositis in administratione Dioecesis.ad 12) Scandalum publicum circa fidem, mores, doctrinam numquam dedit neque, in quantum humana fragilitas scire potest, ullo corporis aut animi vitio aliove impedimento canonico tenetur, quominus possit ad dignitatem episcopalem promoveri. Quod omnibus, quorum conversatione usus est, notum est.
ad 13) Ex his omnibus existimo illum idoneum ad bene regendam Ecclesiam Moguntinam et dignum, qui ad illam dignitatem promoveatur et ipsius promotionem eidem Ecclesiae utilem et proficuam futuram esse censeo. Testis scit haec causis supra allatis et ex propria experienta.
Brehm
Capituli Cathedr. Spirensis Praepositus.
Pro authenticit.
Spirae, 19. Jan. 1921.
+ Ludovicus.
Ep. Spir.