Dokument-Nr. 13624
Mutz, Franz Xaver: Ad mandat de die 25. Mart. h. a.. Freiburg im Breisgau, 06. April 1923
Quae Maria Rodler libello suo exposuit, vera esse videntur. Jpsa enim virgo est pietate sincera, moribus integerrimis indoleque insigni, sed valetudine tenera utens paululum in melancholiam inclinat, qua tamen, si litteris vacare possit, eam libertatum iri sperari potest. Summa cum industria machina mercede scribendo pecunias ad studia saltem privatim peragenda quaerere studet. Pater mancus interdum sine opere est materque in officina quadam opus facit. Sunt praeterea in familia, quae in victu quaerendo graviter laborat, frater iunior oratricis et soror eiusdem ac ipsa indolis.
Quibus rebus omnibus perpensis Mariam Rodler Sanctitati Suae, ut benignissime ei subveniat, enixe commendamus.
De mandato:
Mutz