Dokument-Nr. 13632
Stottko, Karl: [Kein Betreff]. [Rummelsburg in Pommern], 27. Februar 1923
Bauder laborat aegritudine, qua impeditur laborare, accipit tamen a municipio pro mense plus quam 2.500,- Markas, sic dictam: "Unfallrente." Familia possidet aliquos agros et domum ut propriam, et vivit in bona condicione. Tota familia habet inertiam (laborandi), inclinationem tamen ad furtum. – in tota regione notum est, quod Bauder fere ad omnes mittit libellum cum simulatione rerum falsarum. – Vir et mulier Bauder non sunt germanicae nationis, sed alienigenae.
Aliqua sustentatione familia Bauder est neque indigens, neque digna.
Subscriptio.