Dokument-Nr. 13669
Scheglmann, Alphons Maria: Adnotationesad epistolam ludimagistratae Josephinae Schmidtd. d. Teisbach 23. decembris 1922.. Regensburg, vor dem 20. Mai 1923
Ad n. 2.) Ludimagistra rei se ingerens plurimis epistolis ad nos datis, indignationem movit non Baronissae illarum nesciae, sed nostram. Ratio fuit summa ejus non solum contra nos sed etiam contra venerabilem Episcopi nostri personam irreverentia, insuper grave odium contra Baronissam ejusque familiam manifestatum. Propterea die 13. octobris 1921 ad parochum loci dedimus lingua vernacula, quam ita in latinum vertimus:
"Innotuit nobis, quandam Schmidt, ludimagistram in Teisbach, quotidie accedere ad sacram synaxim et simul nutrire publicam atque scandalosam inimicitiam, odium attingentem, contra ejusdem loci personas. Monemus igitur Dominum Parochum ut videat quae facienda sint et, si res comprobetur, adimpleat munus pastoris, memor verborum sancti apostoli I. Cor. XI 27. ss." –
Quas nostras literas ludimagistra in folio periodico, cui titulus "Bayerische Lehrerinnen-Zeitung" 1922 pg. 167 ita mendaciter
163v
reddidit:"Innotuit nobis, quamdam ludimagistram N. N. quotidie accedere ad sacram synaxim et simul nutrire publicam inimicitiam. Cui sacra communio interdicenda est."
Cum igitur nihil statuerimus sed tantum monuerimus parochum de vigilantia, ipsa nobis publice impingit actionem directam contra se factam; cum locuti fuerimus conditionate, ipsa nobis attribuit mandatum absolutum; cum actum fuerit de quotidiana solummodo communione, ipsa coram publico clamat, se interdictam fuisse a sacra communione simpliciter. Insuper publice clamitabat, si fuisse stigmatizatam tamquam peccatricem publicam, fuisse exclusam a susceptione sacramentorum simpliciter, fuisse excommunicatam summa injuria ex solo respectu humano Episcopi erga Baronissam, cujus hospes fuerit in visitationis itinere (id quod ne verum quidem est).
Ad n. 3.) Ludimagistra postquam per parochum a quotidiana communione prohibita fuerat, nobis scripsit, se nunc etiam quotidianam missam vitaturam. Postea totam suam causam ephemeridibus publice manifestavit. Proinde non nobis debet imputare admirationem populi exortam.
Ad n. 4.) Utique etiam aliquae aliae personae oretenus vel scriptis nobis retulerunt scandalosam ludimagistrae inimicitiam; sed non juridice auditae sunt.
Ad n. 5.) Inimicitiam ludimagistrae esse publice notam, id suspicabamur ex tono epistolarum suarum et propter mulieris fanatismum se prodentem. Certitudinem acquirere et proinde agere, id reliquimus parocho.
Notandum vero, non voluisse directe proceder et propria sponte interdicere quotidianam communionem etiam alia ex causa, propter arrogantias scilicet et contumelias contra Reverendissimum Dominum Episcopum. Sed impedivit nos insuperabilis
164r
Antistitis modestia.Ad n. 6.) Quid parocho scripserimus, jam supra dictum est ad num. 2.
Ad n. 7.) Utique diu cunctati sumus procedere per nostrum folium periodicum, dictum Oberhirtliches Verordnungsblatt, et ad solum clerum destinatum. Volebamus enim parcere ludimagistrae. Sed foliis publicis querelas ludimagistrae continuo repetentibus et exinde pertubatione quadam in circulis catholicis sese manifestante, tandem coacti eramus et nos instruere saltem clerum, quod tamen fecimus brevissima dictione, defensiva tantum, correctiva et negativa.
Ita enim scripsimus die 9. octobris 1922 in lingua vernacula:
"In folio periodico Bayerische Lehrerinnenzeitung dicto, numero contracto 15 et 16 de die 1. et 16. augusti anni currentis quaedam ludimagistra catholica e diocesi Ratisbonensi, membrum societatis catholicae ludimagistrarum, confirmat tamquam ad jota concinnam aliquam enuntiationem cuiusdam Ratisbonensis ephemeridis, agentem de se ipsa simulque de Ordinariatu Episcopali Ratisbonensi; insuper typis crassioribus refert tenorem sententiae Ordinariatus adversus eam emanatae.
Ad ibi dicta declaratur:
Contra hanc ludimagistram nunquam, ut ait, excommunicationis maledictum jactum fuit; nunquam exclusa fuit a sacramentis; numquam ei interdicta fuit sacra communio (agebatur exclusive de quotidiana communione); numquam publice in eam animadversum fuit; de moribus ejus nunquam auditae fuerunt tertiae personae, sed tantum lectae propriae ejus epistolae; ejus in causa nec Ordinariatus sententia lata est nec Ordinariatus edictum prodiit."
Ad n. 8.) Pertaesi colluviei epistolarum ludimagistrae,
164v
eam per parochum certiorem reddidimus, nos ulteriores
mulieris literas non accepturos sed sigillis intactis remissuros fore. Nihilominus
adhuc duae venerunt epistolae, quarum altera characteribus distortis
inscripta. Ambas remisimus. Possibile ergo est, inter has fuisse unam deprecatoriam.
Sed vix id videtur credibile, quia ludimagistra usque hodie
non cessat reclamare, offendere, orcum movere.Ratisbonae die 11. maji 1923.
Ordinariatus Espiscopalis
Ratisbonensis.
A. Scheglmann
Vicarius Generalis.